Advorte animum sis tu: istos captivos duos, heri quos emi de praeda a quaestoribus, eis indito catenas singularias istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito; sinito ambulare, si foris si intus volent, sed uti adserventur magna diligentia. liber captivos avis ferae consimilis est: semel fugiendi si data est occasio, satis est, numquam postilla possis prendere. Omnes profecto liberi lubentius sumus quám servimus. Non videre ita tu quidem. Si non est quod dem, mene vis dem ipse—in pedes? Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi. Avis mé ferae consimilem faciam, ut praedicas. Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo. sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi. ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos, visam ne nocte hac quippiam turbaverint. inde mé continuo recipiam rursum domum. Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium propter sui gnati miseriam miserum senem. sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, vel carnificinam hunc facere possum perpeti. Quis hic lóquitur? Ego, qui tuo maerore maceror, macesco, consenesco et tabesco miser; ossa atque pellis sum miser a macritudine; neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi: foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat. Ergasile, salve. Di te bene ament, Hegio. Ne fle. Egone illum non fleam? égon non defleam Talem adulescentem? Semper sensi, filio meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi. Tum denique homines nostra intellegimus bona, quom quae in potestate habuimus, ea amisimus. ego, postquam gnatus tuos potitust hostium, expertus quanti fuerit nunc desidero. Alienus cum eius incommodum tam aegre feras, quid me patrem par facerest, cui ille est unicus? Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio, numquam istuc dixis neque animum induxis tuom; tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus. Laudo, malum cum amici tuom ducis malum. nunc habe bonum animum. Eheu, huic illud dolet, quia nunc remissus est edendi exercitus. Nullumne interea nactu's nactus es, qui posset tibi remissum quem dixti imperare exercitum? Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam, quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos. Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam. multis et multigeneribus opus est tibi militibus: primumdum opus est Pistorensibus; eorum sunt aliquot genera Pistorensium: opus Pániceis est, opus Placentinis quoque; opus Turdetanis, opust Ficedulensibus; iam maritumi omnes milites opus sunt tibi. Vt saepe summa ingenia in occulto latent; hic qualis imperator nunc privatus est. Habe modo bonum animum, nam illum confido domum in his diebus me reconciliassere. nam eccum hic captivom adulescentem intus Aleum, prognatum genere summo et summis ditiis: hoc illum me mutare confido pote. Ita di deaeque faxint. sed num quo foras vocatus es ad cenam? Nusquam, quod sciam. sed quid tu id quaeris? Quia mi est natalis dies; propterea te vocari ad te ad cenam volo. Facete dictum. sed si pauxillo potes contentus esse. Ne perpauxillum modo, nam istoc me assiduo victu delecto domi; age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet quae mi atque amicis placeat condicio magis, quasi fundum vendam, meis me addicam legibus. Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi. sed si venturu's venturus es, temperi. Em, vel iam otium est. I modo, venare leporem: nunc irim tenes; nam meus scruposam victus commetat viam. Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules: cum calceatis dentibus veniam tamen. Asper meus victus sane est. Sentisne essitas? Terrestris cena est. Sus terrestris bestia est. Multis holeribus. Curato aegrotos domi. numquid vis? Venias temperi. Memorem mones.— Ibo intro atque intus subducam ratiunculam, quantillum argenti mi ápud trapezitam siet. ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.—