Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi, decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit. domi fuístis, credo, líberi: nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere. indigna digna habenda sunt, erus quae facit. Oh oh oh. Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus: in ré mala animo sí bono utare, ádiuvat. At nós pudet, quia cúm catenis súmus. At pigeat póstea nostrum erum, si vos éximat vínculis, aút solutós sinat, quós argento émerit. Quid a nóbis metuit? scímus nos nóstrum officiúm quod est, sí solutós sinat. Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis. Nós fugiamus? quó fugiamus? In patriam. Apage, haud nós id deceat, fúgitivos imitári. Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor. Únum exoráre vos sínite nos. Quídnam id est? Út sine hisce arbitris átque vobis nobis détis lócum loquendi. Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc. séd brevem orátionem íncipisse. Em istúc mihi certum erat. cóncede huc. Abíte ab ístis. Obnóxii ámbo vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos copia est † ea facitis nos compotes. Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul, ne arbitri dicta nostra arbitrari queant neu permanet palam haec nostra fallacia. nam doli non doli sunt, nisi astu colas, sed malum maxumum, si id palam provenit. nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo, tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris accúrate agátur, docte ét diligénter; tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hoc agéndum est. Ero út me volés esse. Spéro. Nam tú nunc vidés pro tuó caro cápite carum ófferre mé meum capút vilitáti. Scio. At scíre memento, quándo id quód voles habébis; nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt, dum id ímpetrant, boní sunt; sed íd ubi iam penes sése habent, éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi fíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo. quód tibi suádeam, suádeam meó patri. Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem: nám secundúm patrem tu és pater próximus. Aúdio. Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo: non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum— quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem— per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris. Scio quidem me te esse nunc et te esse me. Em istuc si potes memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia.