ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco. ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue: filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo. Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum; atque aedis occlude; iám ego hic adero.— Quid ego nunc agam? nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam; quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest. ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—