Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam. Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides; si quo tu totum me ire vis, operam dabo. Bellum et pudicum vero prostibulum popli. post si quis vellet, te haud non velles dividi. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias meus hodie faciet. Cuius ducit filiam? Vicini huius Euclionis senis e proximo. ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam. Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum? Nempe sícut dicis. Quíd? hic non poterat de suo senex óbsonari filiai nuptiis? Vah. Quid negotist? Quid negoti sit rogas? pumex non aeque est aridus atque hic est senex. Ain tandem? Ita esse ut dixi. tute existuma: suam rem periisse seque eradicarier. quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras. quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam. Cur? Ne quid animae forte amittat dormiens. Etiamne obturat inferiorem gutturem, ne quid animai forte amittat dormiens? Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere. Immo equidem credo. At scin etiam quo modo? aquam hercle plorat, cum lavat, profundere. Censen talentum magnum exorari pote ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi? Famem hercle utendam si roges, numquam dabit. quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat: collegit, omnia abstulit praesegmina. Edepol mortalem parce parcum praedicas. Censen vero esse parcum et misere vivere? pulmentum pridem éi eripuit miluos: homo ad praetorem plorabundus devenit; infit ibi postulare plorans, eiulans, ut sibi liceret miluom vadarier. sescenta sunt quae memorem, si sit otium. sed uter vestrorum est celerior? memora mihi. Ego, et multo melior. Cocum ego, non furem rogo. Cocum ergo dico. Quid tu ais? Sic sum ut vides. Cocus ille nundinalest, in nonum diem solet ire coctum. Tun, trium litterarum homo, me vituperas? fur. Etiam fur, trifurcifer.