Narravi amicis multis consilium meum de condicione hac. Euclionis filiam laudant. sapienter factum et consilio bono. nam meo quidem animo sí idem faciant ceteri opulentiores, pauperiorum filias ut indotatas ducant uxores domum, et multo fiat civitas concordior, et invídia nos minore utamur quam utimur, et illaé malam rem metuant quam metuont magis, et nos minore sumptu simus quam sumus. in maximam illuc populi partem est optimum; in pauciores avidos altercatio est, quorum animis avidis atque insatietatibus neque lex neque sutor capere est qui possit modum. namque hoc qui dicat “quo illae nubent divites dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?” quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes. hoc sí ita fiat, mores meliores sibi parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt, ego faxim muli, pretio qui superant equos, sint viliores Gallicis cantheriis. Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens. nimis lépide fecit verba ad parsimoniam. Nulla igitur dicat “equidem dotem ad te adtuli maiorem multo quam tibi erat pecunia; enim míhi quidem aequomst purpuram atque aurum dari, ancillas, mulos, muliones, pedisequos, salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.” Vt matronarum hic facta pernovit probe. moribus praefectum mulierum hunc factum velim. Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus videas quam ruri, quando ad villam veneris. sed hoc étiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt. stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius; caupones patagiarii, indusiarii, flammarii, violarii, carinarii; stant manulearii, stant † murobatharii, propolae linteones, calceolarii; sedentárii sutores diabathrarii, solearii astant, astant molocinarii; petunt fullones, sarcinatores petunt; strophiarii astant, astant semul sonarii. iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt treceni, cum stant thylacistae in atriis textores limbularii, arcularii. ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas, cum incedunt infectores corcotarii, aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat. Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat memorare mores mulierum: nunc sic sinam. Vbi nugivendis res soluta est omnibus, ibi ad postremum cedit miles, aes petit. itur, putatur ratio cum argentario; miles inpransus astat, aes censet dari. ubi disputata est ratio cum argentario, etiam ipsus ultro debet argentario: spes prorogatur militi in alium diem. haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus incommoditates sumptusque intolerabiles. nam quae indotata est, ea in potestate est viri; dotatae mactant et malo et damno viros. sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?