Nimium lubenter edi sermonem tuom. An audivisti? Vsque a principio omnia. Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius, si nitidior sis filiai nuptiis. Pro re nitorem et gloriam pro copia qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient. neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi opinione melius res structa est domi. Immo est quod satis est, et di faciant ut siet plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes. Illud mihi verbum non placet quod nunc habes. tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam. Quid tu te solus e senatu sevocas? Pol ego ut te accusem merito meditabar. Quid est? Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos furum implevisti in aedibus misero mihi, qui mi intro misti in aedis quingentos coquos, cum senis manibus, genere Geryonaceo; quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit, quem quondam Ioni Iuno custodem addidit, is numquam servet. praeterea tibicinam, quae mi interbibere sola, si vino scatat, Corinthiensem fontem Pirenam potest. tum obsonium autem— Pol vel legioni sat est. etiam agnum misi. Quo quidem agno sat scio magis curionem nusquam esse ullam beluam. Volo ego ex te scire qui sit agnus curio. Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet. quin exta inspicere in sole ei vivo licet: ita is pellucet quasi lanterna Punica. Caedundum conduxi égo illum. Tum tu idem optumumst loces éfferendum; nam iam, credo, mortuost. Potare ego hodie, Euclio, tecum volo. Non potem égo quidem hercle. At ego iussero cadum unum vini veteris a me adferrier. Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam. Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe, tibi cui decretum est bibere aquam. Scio quam rem agat: ut me deponat vino, eam adfectat viam, post hoc quod habeo ut commutet coloniam. ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris. ego faxo et operam et vinum perdiderit simul. Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.— Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes atque istuc aurum quod tibi concreditum est. nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam, aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe. Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi, ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo. ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—