Quid istuc? quae istaec est pulsatio? quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum alieno viris tuas extentes ostio? fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi? Adulescens, salve. Salve. sed quem quaeritas? Bacchidem. Vtram ergo? Nil scio nisi Bacchidem. paucis: me misit miles ad eam Cleomachus, vel ut ducentos Phílippos reddat aureos vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul. Non it. negat se ituram. abi et renuntia. alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus. Nimis iracunde. At scin quam iracundus siem? ne tíbi hercle haud longe est os ab infortunio, ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt. Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost, ne nucifrangibula excussit ex malis meis. tuo ego istaec igitur dicam illi periculo. Quid ais tu? Ego istuc illi dicam. Dic mihi, quis tu es? Illius sum integumentum corporis. Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu'simprobus es. Sufflatus ille huc veniet. Dirrumptum velim. Numquid vis? Abeas. celeriter factost opus. Vale, dentifrangibule.— Et tu, integumentum, vale. in eum nunc haec res vénit locum, ut quid consili dem meo sodali super amica nesciam, qui iratus renumeravit omne aurum patri, neque nummus ullust qui reddatur militi. sed huc concedam, nam concrepuerunt fores. Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.