Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo ego esse áliis. credibile hóc est? nequiór nemost neque indígnior quoi di béne faciant neque quém quisquam homo aút amet aut ádeat. inimícos quam amícos aequómst med habére, malós quam bonós par magís me iuváre. ómnibus probris, quae ímprobis viris dígna sunt, dígnior núllus est homo; quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi quód fuit praé manu. súmne ego homo miser? pérdidi mé simulque óperam Chrysali. Consólandus hic mist, íbo ad eum. Mnesíloche, quid fit? Périi. Di mélius faciant. Périi. Non táces, insipiens? Táceam? Sanús satis non es. Périi. múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt. criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui. Heia, bonum habe ánimum. Vnde habeam? mortuos pluris pretist quam égo sum. Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi; reppuli, reieci hominem. Quid mi id prodest? quom ipse veniet, quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio. Si mihi sit, nón pollicear. Scio, dares, novi tuom. sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamen nunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér sies egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest. Tace modo: deus respiciet nos aliquis. Nugae. vale. Mane. Quid est? Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace.