Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia hodie illam faciat leno libertam suam. sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus. simulabo quasi non videam: ita alliciam virum. curate istic vos atque adproperate ocius, ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero. commisce mulsum, struthea † coluthequam appara, bene ut in scutris concaleat, et calamum inice. iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus. Me dicit, euge. Lautum credo e balineis iam hic adfuturum. Vt ordine omnem rem tenet. Collyrae facite ut madeant et colyphia, ne mihi incócta detis. Rem loquitur meram. nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias; tum nisi cremore crassost ius collyricum, nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum: quasi †iuream esse ius decet collyricum. nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo. Prope me hic nescio quis loquitur. O mi Iuppiter terrestris, te coepulonus compellat tuos. O Saturio, opportune advenisti mihi. Mendacium edepol dicis, atque haud te decet: nam essurio venio, non advenio saturio. At edes, nam iam intus ventris fumant focula. calefieri iussi reliquias. Pernam quidem ius est adponi frigidam postridie. Ita fieri iussi. Ecquid hallecis? Vah, rogas? Sapis múltum ad genium. Sed tu, ecquid meministi, here qua de re ego tecum mentionem feceram? Memini: ut murena et conger ne calefierent; nam nimio melius oppectuntur frigida. sed quid cessamus proelium committere? dum mane est, omnis esse mortalis decet. Nimis paéne manest. Mane quod tu occeperis negotium agere, id totum procedit diem. Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibi tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi dares utendos mutuos. Memini et scio, et te me orare et mihi non esse quod darem. nihili parasitus est, cui árgentum domi est: lubido extemplo coeperest convivium, tuburcinari de suo, si quid domi est. cynicum esse egentem oportet parasitum probe: ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo. Iam nolo argentum: filiam utendam tuam mihi da. Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi. Non ad istuc quod tu insimulas. Quid eam vis? Scies. quia forma lepida et liberali est. Res itast. Hic leno neque te novit neque gnatam tuam. Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum? Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes. Cupio hercle. Tum tu me sine illam vendere. Tun illam vendas? Immo alium adlegavero qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet. sicut istic leno non sex menses Megaribus huc est cum commigravit. Pereunt reliquiae. posterius istuc tamen potest. Scin quam potest? numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi; atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria. quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis? Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet, dum saturum vendas. Hoc, si facturu's facturus es, face. Faciam equidem quae vis. Bene facis. propera, abi domum; praemonstra docte, praecipe astu filiae, quid fabuletur: ubi se natam praedicet, qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit. sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet; et ut adfleat, cum ea memoret. Etiam tu taces? ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis. Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam, quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat. Eu, probe. Quasi sit peregrinus. Laudo. Et tu gnatam tuam ornatam adduce lepide in peregrinum modum. πόθεν ornamenta? Abs chorago sumito; dare debet: praebenda aediles locaverunt. Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio. Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero, continuo tu illam a lenone adserito manu. Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.— Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum, me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.—