Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens. nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te. quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una. me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres. nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo, ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret, quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti. potin út taceas? potin né moneas? memini ét scio et calleo et cómmemini. amas pól misera: id tuos scátit animus. ego istúc placidum tibi ut sít faciam. Miser ést qui amat.— Cérto is quidém nihilist, qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est? iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit. convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.