Probae hic argenti sunt sexaginta minae, duobus nummis minus est. Quid ei nummi sciunt? Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum. Ne non sat esses leno, id metuebas miser, impure, avare, ne crumillam amitteres? Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit. Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem: nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere. age, accipe hoc sis. Hunc in collum, nisi piget, impone. Vero fiat. Numquid ceterum me voltis? Quid tam properas? Ita negotiumst: mandatae quae sunt, volo deferre epistulas; geminum autem fratrem servire audivi hic meum, eum ego ut requiram átque uti redimam volo. Atque edepol tu me commonuisti haú male. videor vidisse hic forma persimilem tui, eadém statura. Quippe qui frater siet. Quid est tibi nomen? quod ad te attinet. Quid attinet non scire? Ausculta ergo, ut scias: Vaniloquidorus Virginesvendonides Nugiepiloquides Argentumexterebronides Tedigniloquides Nugides Palponides Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi. Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom. Ita sunt Persarum mores, longa nomina, contortiplicata habemus. numquid ceterum voltis? Vale. Et vos, nam animus iam in navist meus. Cras ires potius, hodie hic cenares. Vale.—