Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier cuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim. di magni, ut ego laetus sum et laetitia differor. ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia: mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium; quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi, militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo. mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit. salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim. nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat. quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†