Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias. ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni. nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis. ego híc interím restitáns praesidébo, istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam; nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio, intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc. Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt? Amabo, hicín tu eras? Moléstusne súm? Nunc magís quam fuísti, nam si quid nobis usust nobis molestus† sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo. Nám quid est? núm mea réfert? Non mússito. intús bolos quós dat! Quíd? amator novos quíspiam? Íntegrum et plénum adortást thensaurúm. Quis est? Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem? Quidni? Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis. animó bono male rem gerit. Perit hercle, ego idem bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis. Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules. Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio. Non ego nunc intro ad vos mittar? Quidum quam miles magis? Quia enim plus dedi. Plus enim es íntro missus, quom dabas: sine vicissim qui dant operam ob illud quod dant operis utier. litteras didicisti: quando scis, sine alios discere. Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem. Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere? volt interim illa itidem commentari. Quid? Rem accipere identidem. Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas, praeterea una mína obsonatum. Idem istuc delatum scio. de eo nunc bene sunt tua virtute. Ei, meane ut inimici mei bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim. †Stultus quid est aperire. Quid iam? Quia pol mavelim mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis; nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est. qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent. Non mei licet obsoni me participem fieri? Si volebas participari, auferres dimidium domum. nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur: intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras. bene vale. Resiste. Omitte. A, mitte intro. Ad te quidem. Immo istoc ad vos volo ire. Non potest, nimium petis. Experiri sine— Immo opperire. vis est experirier. Dic me adesse. Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis. Redin an non redis? Vocat me quae in me potest plus quam potes. Vno verbo— Eloquere. Mittin me intro? Mendax es, abi. unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia.— Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri? iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via, quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam; iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom, post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica, suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia. nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens, nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos. sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier? conceptis me non facturum verbis iurem, si velit. nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet. de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit. sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem, meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam. pertimui: postquam una cura cor meum movit modo, timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.