NON erat iste locus: merito tamen aucta recenti, nona inter claras Aquileia cieberis urbes, Itala ad Illyricos obiecta colonia montes, moenibus et portu celeberrima, sed magis illud eminet, extremo quod te sub tempore legit, solveret exacto cui sera piacula lustro Maximus, armigeri quondam sub nomine lixa. felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.