Non oris causa modo homines aequom fuit sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, sed qui perspicere possent cor sapientiae, igitur perspicere ut possent cordis copiam ubi id inspexissent, cogitarent postea, vitam ut vixissent olim in adulescentia. vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus déliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia. profecto deliramus interdum senes. fuit conducibile hoc quidem mea sententia. sed meus sodalis it cum praeda Apoecides. venire salvom mercatorem gaudeo. quid fit? Di deaeque te adiuvant. Omen placet. Quin omini omnes suppetunt res prospere. sed tu hanc iubé sis intro abduci. Heus, foras exite huc aliquis. duce istam intro mulierem. atque audin? Quid vis? Cave siris cum filia mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes? in aediculam istanc sorsum concludi volo. divortunt mores virgini longe ac lupae. Docte et sapienter dicis. † num nimis potest pudicitiam quisquam suae servare filiae. edepol ne ístam temperi gnato tuo sumus praémercati. Quid iam? Quia dixit mihi iam dudum se alius tuom vidisse hic filium: hanc edepol rem apparabat. Planum hercle hoc quidem est. Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti, non carust auro contra. ut ille fidicinam fecit sese ut nesciret esse emptam tibi! ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. Mirum hoc qui potuit fieri. Te pro filio facturum dixit rem esse divinam domi, quia Thebis salvos redierit. Rectam institit. Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, quae hic administráret ad rem divinam tibi. facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi ego illic me autem sic assimulabam: quasi stolidum, combardum me faciebam. Em istuc decet. Res magna amici apud forum agitur, ei volo ire advocatus. At quaeso, ubi erit otium, revortere ad me extemplo. Continuo hic ero.— Nihil homini amicost opportuno amicius: sine tuo labore quod velis actumst tamen. ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum, os sublitum esset, itaque me albis dentibus meus dérideret filius meritissumo. sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor, suam qui undantem chlamydem quassando facit?