Cave praéterbitas ullas aedis, quin roges, senex híc ubi habitat Periphanes Platenius. incertus tuom cave ad me rettuleris pedem. Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas, tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam? Virtute belli armatus promerui, ut mihi omnis mortalis agere deceat gratias. Non repperisti, adulescens, tranquillum locum, ubi tuas virtutes explices, ut postulas. nam strenuiori deterior si praedicat suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae. sed istúm quem quaeris Periphanem Platenium, ego sum, si quid vis. Nempe quem in adulescentia memorant apud réges armis, arte duellica divitias magnas indeptum? Immo si audias meas púgnas, fugias manibus dimissis domum. Pol égo magis unum quaero, meas cui praedicem, quam illum qui memoret suas mihi. Hic non est locus; proin tu alium quaeras cui centones sarcias. atque haec stultitiast me illi vitio vortere egomet quod factitavi in adulescentia, cum militabam: pugnis memorandis meis eradicabam hominum auris, quando occeperam. Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas. meam amicam audivi te esse mercatum. Attatae, nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus mihi praedicavit militem. adulescens, itast ut dicis, emi. Volo te verbis pauculis, si tibi molestum non est. Non edepol scio, molestum necne sit, nisi dicis quid velis. Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest. nam quid ego apud te vera parcam proloqui? ego illám volo hodie facere libertam meam, mihi concubina quae sit. Te absolvam brevi: argenti quinquaginta mi illa empta est minis; si sexaginta mihi denumerantur minae, tuas póssidebit mulier faxo ferias; atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro. Estne empta mi istis legibus? Habeas licet. Conciliavisti pulchre. Heus, fóras educite quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides, ei quae accessere, tibi addam dono gratiis. age accipe hanc sis. Quae te intemperiae tenent? quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam produci íntus iubes. Haec ergo est fidicina. hic alia nullast. Non mihi nugari potes. quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem? Haec inquamst. Non haec inquamst. non novisse me meam rere amicam posse? Hanc, inquam, filius meus deperibat fidicinam. Haec non est ea. Quid? non est? Non est. Vnde haec igitur gentiumst? equidem hercle argentum pro hac dedi. Stulte datum reor et peccatum largiter. Immo haec east. nam servom misi, qui illum sectari solet meum gnátum: is ipse hanc destinavit fidicinam. Em istíc homo te articulatim concidit, senex, tuos servos. Quid? concidit? Sic suspiciost, nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi. senex, tibi os est sublitum plane et probe. ego illám requiram iam ubi ubi est.— Bellator, vale. euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es, qui me emunxisti mucidum, minimi preti. mercatus te hodie est de lenone Apoecides? Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem, neque me quidem emere quisquam ulla pecunia potuit: plus iam sum libera quinquennium. Quid tibi negotist meae domi igitur? Audies. conducta veni, ut fidibus cantarem seni, dum rem divinam faceret. Fateor me omnium hominum esse Athenis Atticis minimi preti. sed tu novistin fidicinam Acropolistidem? Tam facile quam me. Vbi habitat? Postquam liberast ubi habitet dicere admodum incerte scio. Eho an libera illa est? quis eam liberaverit, volo scíre, si scis. Id quod audivi audies. Stratippoclem aiunt Periphanai filium absentem curavisse ut fieret libera. Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume meum exenteravit Epidicus marsuppium. Haec sic audivi. numquid me vis ceterum? Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito. Fides non reddis? Neque fides neque tibias. propera igitur fugere hinc, si te di amant. Abiero. flagitio cum maiore post reddes tamen.— Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, † eamne egó sinam impune? immo etiam si alterum tantum perdundumst, perdam potius quam sinam me impune irrisum esse, habitum depeculatui ei sic data esse verba praesenti palam! atque mé minoris facio prae illo, qui omnium legum atque iurum fictor, conditor cluet; is etiam sese sapere memorat: malleum sapientiorem vidi excusso manubrio.