Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus. quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine? Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum. Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides; nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt sibi data esse verba. Quíd agis, mea commoditas? Quod miser. Quid est tibi? Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul. Habe bonum animum. Quippe ego quoi libertas in mundo sitast. Ego te servabo. Edepol me illi melius, si nacti fuant. sed quis haec ést muliercula et ille gravastellus qui venit? Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda. Haecinest? Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice: usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma. estne consímilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris? Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas, quém Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis. Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus † pulmunes qui perhíbetur prius venisset quam tu advenisti mihi. Haec edepol remorata med est. Siquidem istius gratia id remoratu'sremoratus es quod ista voluit, nimium advenisti cito. Age age, absolve me atque argentum numera, ne comites morer. Pernumeratumst. Tene cruminam: huc inde. Sapienter venis. opperire, dum effero ad te argentum. Matura. Domist.— Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum? videon ego Telestidem te, Periphanai filiam, ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam? Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum? Non me nosti? Quod quidem nunc veniat in mentem mihi. Non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum ín digitum? Memini, mi homo. tune is es? Ego sum, ét istic frater, qui te mercatust, tuos. ália matre, uno patre. Quid pater meus? vivit? Animo liquido et tranquillo es, tace. Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas. Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler. Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae. siquid erit dubium, immutabo. Bene fecisti, bene vale.— Nunc enim tú mea es. Soror quidem edepol, ut tu aeque scias. salve, frater. Sanan haec est? Sana, si appellat suom. Quid? ego modo amator sum huic frater factus, dum intro eo atque exeo? Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas. Perdidisti et repperisti me, soror. Stultu'sstultus es, tace. tibi quidem quod ames domi praéstost, fidicina, opera mea; et sororem in libertatem idem opera concilio mea. Epidice, fateor— Abi intro ac iúbe huic aquam calefieri; cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium. Sequere hac me, soror. Ego ad vos Thesprionem iussero huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes, suppetias mihi cum sorore ferre. Facile istuc erit.— Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi, magnast res. minoris multo facio quam dudum senes. remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites. eádem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem. non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.—