Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? Vt matrem tuam videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum. Quam meam matrem? Quae exanimata exsequitur aspectum tuom. Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? Tua filia. Haecine? Haec. Egone osculum huic dem? Quor non, quae ex te nata sit? Tú homo insanis. Egone? Tune. Quor? Quia ego hanc quae siet neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem. Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem habet haec, aliter catuli longe olent, aliter suis. ne ego eam novisse Pro deum atque hominum fidem, quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces? Quid loquar vis? Haec negat se tuam esse matrem. Ne fuat, si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia; non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt. Cur me igitur patrem vocabas? Tua istaec culpast, non mea. non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam? hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem. negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est. postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia; Epidicus mihi fuit magister. Perii, plaustrum perculi. Numquid ego ibi, pater, peccavi? Si hercle te umquam audivero me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. Non voco. ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater. Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus, quibus de signis agnoscebas? Nullis. Qua re filiam credidisti nostram? Servos Epidicus dixit mihi. Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? † Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea? Perii misera. Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum; ego illam reperiam. Hinc Athenis civis eam émit Atticus: adulescentem equidem dicebant emisse. Inveniam, tace. abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam. ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo: si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.—