Pró Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date. vindicate, ne impiorum potior sit pollentia quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles. statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere. currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem, qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat. Quid istuc est negoti? Per ego haec genua te optestor, senex, quisquis es— Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi quod tumultues. Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, Sanun es? Seu tibi confidis fore multam magudarim ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex. At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali, ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues. Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia. Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor. Obsecro, hoc praevortere ergo. Quid negotist? Mulieres duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili, quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria indigne adflictatur. Quis homo est tanta confidentia, qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres quae sunt? aut quid is iniqui fit? Si das operam, eloquar. Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimus eas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas. Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi. Fraudis sceleris parricidi periuri plenissimus, legirupa impudens impurus inverecundissimus, uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem? Edepol infortunio hominem praedicas donabilem. Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras, Turbalio, Sparax. ubi estis? I obsecro intro, subveni illis. Iterum haud imperabo. sequimini hac. Age nunciam, iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui. Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.— Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur. nimis velim improbissimo homini malas edentaverint. sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.