Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum, aúxili, praésidi víduitas nós tenet. núlla nunc spéculast quaé salutem áfferat, néc quam in partem íngredi pérsequamur scímus: tanto ín metu núnc sumus ambae, tánta importúnitas tántaque iniúria fácta in nos ést modo hic íntus ab nóstro ero, quí scelestús sacerdótem anum praécipes réppulit própulit pérquam indignís modis nósque ab signo íntimo ví deripuít sua. séd nunc sese út ferunt rés fortunaéque nostrae, pár moriri ést. neque est mélius morte ín malis, rébus miserís. Quid est? quae íllaec orátiost? césso ego has cónsolari? heús, Palaestra! Quí vocat? Ámpelisca. Óbsecro, quis est qui vocat? Quís is est qui nóminat? Sí respexís, scies. Ó salutís meae spés. Tace ac bóno animo es. mé vide. Sí modo id líceat, vis ne ópprimat, quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit. Ah, désine, nímis inepta es. Desíste dictis núnciam miserám me consolári; nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est. Certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me. sed muliebri animo sum tamen: miserae quom venit in mentem mihi mortis, metus membra occupat. edepol hunc acerbum. Bonum animum habete. Nam, obsecro, unde ánimus mi invenitur? Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara. Quid istaec ara prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae? Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo; praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam. Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus, aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae, in custodelam nos tuam ut recipias et tutere; illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi, fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu, ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas, si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare. Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari; ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit. te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas. sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.