Mélius anno hóc mihi nón fuit domi, néc quod una ésca me iúverit magis. prándium uxór mihi pérbonum dedit, núnc dormitúm iubet me íre: minime. nón mihi fórte visum ílico fuit, mélius quom prándium quám solet dedit: vóluit in cúbiculum abdúcere me anus. nón bonust sómnus de prándio. apage. clánculum ex aédibus me édidi foras. tóta turgét mihi uxór, scio, domi. Rés parata ést mala in vésperum huic seni. nam ét cenandum ét cubandúmst ei male. Quóm magis cógito cúm meo animo: sí quis dotátam uxorem átque anum habet, néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus íre dormítum odio est véluti nunc mihi éxsequi cérta res ést, ut abeam pótius hinc ád forum quám domi cubem. átque pol néscio, ut móribus sient vóstrae: haec sát scio quám me habeat male. péius posthác fore quám fuit mihi. Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male: níhil erit, quód deorum úllum accusites; te ípse iure óptimo mérito incusés licet. témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi. hóc habet. répperi quí senem dúcerem, quó dolo a mé dolorém procul péllerem. áccedam. dí te ament plúrimum, Simo. Sálvos sis, Tránio. Út vales? Nón male. quíd agis? Hominem óptumum téneo. Amicé facis, quóm me laudás. Decet. Cérte. quin mutuomst: hércle ted haú bonum téneo servóm manu. Heía, mastígia, ad mé redi. Iam ísti ero. quíd nunc? quam móx? Quid est? Quód solet fíeri hic íntus. Quid id est? Scis iam quíd loquar. síc decet. morem geras. víta quam sít brevis, simul cógita. quid ehem, víx tandem percépi super his rébus nostris té loqui. músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet, vino et victu probo, piscatu electili vitam colitis. † Immo vita antehac erat: nunc nobis omnia haec exciderunt simul. Quidum? Ita óppido occidimus omnes, Simo. Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc processerunt. Ita ut dicis facta hau nego. nos profecto probe ut voluimus viximus. séd, Simo, ita nunc ventus navem nostram deseruit. Quid est? quó modo? Péssimo. Quaéne subdúcta erat túto in terra? Eí. Quid est? Mé miserum, occidi. Quí? Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem. Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti? Eloquar. erus péregre venit. Tunc tibi portenditur, inde férriterium, postea crux. Per tua te genua obsecro, ne indícium ero facias meo. É me, ne quid metuas, nil sciet. Patrone, salve. Nil moror mi istius modi clientis. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex— Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo: iam de istis rebus voster quid sensit senex? Nil quicquam. Numquid increpavit filium? Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet nunc te hoc orare iussit opere maximo, ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas. Non sunt venales. Scio equidem istuc. sed senex gynaeceum aedificare volt hic in suis et balineas et ambulacrum et porticum. Quid ergo somniavit? Ego dicam tibi. dare volt uxorem filio quantum potest, ad eam rem facere volt novom gynaeceum. nam sibi laudavisse hasce ait architectonem nescio quem exaedificatas insanum bene; nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis. nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit, quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam sub sicco lumine usque perpetuom diem. Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen sol semper hic est usque a mani ad vesperum: quasi flagitator astat usque ad ostium, nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst. Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes? Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico. At tamen inspicere volt. Inspiciat, si lubet; si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo ipse aedificato. Eon, voco huc hominem? I, voca. Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio, qui solus facio facinora immortalia? vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex. novicium mihi quaestum institui non malum: nam muliones mulos clitellarios habent, at égo habeo homines clitellarios. magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt. nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar. heus Théopropides. Hém quis hic nóminat me? Eró servos múltis modís fidus. Únde is? Quod me miseras, adfero omne impetratum. Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti? Seni non erat otium, id sum opperitus. Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis. Heus tu, si voles verbum hóc cogitare, simul flare sorbereque haud factu facilest. ego híc esse et íllic simitu hau pótui. Quid nunc? Vise, specta tuo usque arbitratu. Age i, duce me. Num moror? Supsequor te. Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur. sed ut maestus est se hasce aedis vendidisse. Quid tandem? Orat ut suadeam Philolacheti, ut istas remittat sibi. Haud opinor. sibi quisque ruri metit. si male emptae forent, nobis istas redhibere haud liceret. lucri quidquid est, id domum trahere oportet. misericordias hominem oportet. Morare hercle facis. subsequere. Fiat. dó tibi ego operám. Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem. Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides. Dei te ament. Inspicere te aedis has velle aiebat mihi. Nisi tibi est incommodum. Immo commodum. i intro atque inspice. At enim mulieres— Cave tu ullam flocci faxis mulierem. qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas. Tamquam? Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine, te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex? Video. Ergo inridere ne videare et gestire admodum; noli facere mentionem te has emisse. Intellego, et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni. quid nunc? Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet. Bene benigneque arbitror te facere. Factum edepol volo. vin qui perductet? Apage istum perductorem, non placet. quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam. Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi? Luculentum edepol profecto. Age specta postes cuius modi, quanta firmitate facti et quanta crassitudine. Non videor vidisse postis pulchriores. Pol mihi eo pretio empti fuerant olim. Audin fuerant dicere? vix videtur continere lacrimas. Quanti hosce emeras? Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi. Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi. Quapropter? Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat. Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet. atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice; non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus. viden coagménta in foribus? Video. Specta, quam arte dormiunt. Dormiunt? Illud quidem, ut conivent, volui dicere. satin habes? Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet. Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos? Non edepol video. At ego video. nam inter volturios duos cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat. quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies. iam vides? Profecto nullam equidem illic cornicem intuor. At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis conspicari, si volturios forte possis contui. Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem. Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier. Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent. Latius démum est operae pretium ivisse. Recte edepol mones. Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia. nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium. Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier. quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam. Aedis dico. Ergo intro eo igitur sine perductore. Ilicet. Ibo intro igitur. Mane sis videam, ne canis— Agedum vide. Est! abi, canis. est! abin diérecta? abin hinc in malam crucem? at etiam restas? est! ábi istinc. Nil pericli est, age modo. tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet. eo ego hinc ad forum.— Fecisti commode, bene ambula. Tranio, age, canem istam a foribus aliquis abducat face, etsi non metuenda est. Quin tu illam aspice ut placide accubat; nisi molestum vis videri te atque ignavom. Iam ut lubet. sequere hac me igitur.— Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.—