Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont, ei sólent esse eris utíbiles. nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti, stultá sibi expetunt consília: exércent sese ad cúrsuram, fugiunt sed eí si reprehensí sunt, fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt dé bono. augent ex pauxillo de parant. mihi in pectore consili malam rem prius quam ut meum ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet, sincérum atque ut votem vérberari. si huíc imperábo, probé tectum habébo, malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi. nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet boní sunt: bonúst; improbí sunt, malús fit. nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont, pecúli suí prodigí, plagigéruli. ubi adversum ut eant vocantur ero: “non eo, molestus ne sis. scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.” béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras. sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis. hóc die crástini quóm erus rescíverit, máne castigábit eos búbulis exuviis. póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum: illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.