sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes. Habeo. Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis: neque defiat neque supersit. Cuius modi hí homines erunt? Ego et Menaechmus et parasitus eius. Iam isti sunt decem; nam parasitus octo hominum munus facile fungitur. Elocuta sum convivas, ceterum cura. Licet. cocta sunt, iube ire accubitum. Redi cito. Iam ego hic ero.—