Voluptas nullast navitis, Messenio, maior meo animo, quam quom ex alto procul terram conspiciunt. Maior, non dicam dolo, quam si adveniens terram videas quae fuerit tua. sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus? an quasi mare omnis circumimus insulas? Fratrem quaesitum geminum germanum meum. Nam quid modi futurum est illum quaerere? hic annus sextust postquam ei reí operam damus. Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, mare superum omne Graeciamque exoticam orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare, sumus círcumvecti. sí acum, credo, quaereres, acum invenisses, si appareret, iam diu. hominem inter vivos quaeritamus mortuom; nam invenissemus iam diu, si viveret. Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, qui sese dicat scire eum esse emortuom: operam praeterea numquam sumam quaerere. verum aliter vivos numquam desistam exsequi. ego illúm scio quam cordi sit carus meo. In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum redimus, nisi si historiam scripturi sumus? Dictum facessas, datum edis, caveas malo. molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. Em illoc enim vérbo esse me servom scio. non potuit paucis plura plane proloqui. verum tamen néqueo contineri quin loquar. audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium, viaticati hercle admodum aestive sumus. ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris, ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes. nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis voluptárii atque potatores maxumi; tum sycophantae et palpatores plurumi in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres nusquam perhibentur blandiores gentium. propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst, quia nemo ferme huc sine damno devortitur. Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium. Quid eo vis? Iam aps te metuo de verbis tuis. Quid metuis? Ne mihi damnum in Epidamno duis. tu magnus amator mulierum es, Messenio, ego autem homo iracundus, animi perditi; id utrumque, argentum quando habebo, cavero, ne tu delinquas neve ego irascar tibi. Cape atque serva. me lubente feceris.