Bene opsonavi atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus. sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo, prius iám convivae ambulant ante ostium, quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar. Menaechme, salve. Di te amabunt quisquis es. Quisquis quis ego sim? Non hercle vero. Vbi convivae ceteri? Quos tu convivas quaeris? Parasitum tuom. Meum parasitum? certe hic insanust homo. Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos? Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? Peniculum éccum in vidulo salvom fero. Menaechme, numero huc advenis ad prandium. nunc opsonatu redeo. Responde mihi, adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt sacres sinceri? Nummis. Nummum a me accipe: iube té piari de mea pecunia. nam équidem insanum esse te certo scio, qui mihi molestu's molestus es homini ignoto, quisquis es. Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum? Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris. ego te non novi, neque novisse adeo volo. Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam. Pro sano loqueris quom me appellas nomine. sed ubi novisti me? Vbi ego te noverim, qui amicam habes eram meam hanc Erotium? Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio. Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime cyathisso apud nos, quando potas? Ei mihi, quom nihil est qui illi homini diminuam caput. Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem Epidamnum numquam vidi neque veni? Negas? Nego hercle vero. Non tu in illisce aedibus † habitas? Di illos homines, qui illic habitant, perduint. Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi. audin, Menaechme? Quid vis? Si me consulas, nummum illum quem mihi dudum pollicitu's pollicitus es dare— nam tu quidem hercle certo non sanu's sanus es satis, Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi— iubeas, si sapias, porculum adferri tibi. Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi. Solet iocari saepe mecum illoc modo. quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest. quid ais tu? Quid vis, inquam. Satin hoc quod vides tribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius, tibi et parasito et mulieri? Quas tu mulieres, quos tu parasitos loquere? Quod te urget scelus, qui huic sis molestus? Quid tibi mecum est rei? ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor. Non edepol tú homo sanus es, certo scio. Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur. proin tu ne quo abeas longius ab aedibus. numquid vis? Vt eas maximam malam crucem. Ire hercle meliust te interim atque accumbere, dum ego haec appono ad Volcani violentiam. ibo intro et dicam te hic adstare Erotio, ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.— Iamne abiit illic? edepol haud mendacia tua verba experior esse. Observato modo: nam istic meretricem credo habitare mulierem, ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo. Sed miror qui ille noverit nomen meum. Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent: ad portum mittunt servolos, ancillulas; si quae peregrina navis in portum advenit, rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, postilla extemplo se applicant, agglutinant: si pellexerunt, perditum amittunt domum. nunc ín istoc portu stát navis praedatoria, aps qua cavendum nobis sane censeo. Mones quidem hercle recte. Tum demum sciam recte monuisse, si tu recte caveris. Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium: videamus qui hinc egreditur. Hoc ponam interim. asservatote haec sultis, navales pedes.