Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium Messenioni cum argento concredidi. immersit aliquo sese, credo, in ganeum. Provisam quam mox vir meus redeat domum. sed eccum video. salva sum, pallam refert. Demiror ubi nunc ambulet Messenio. Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret. non te pudet prodire in conspectum meum, flagitium hominis, cum istoc ornatu? Quid est? quae te res agitat, mulier? Etiamne, impudens, muttire verbum unum audes aut mecum loqui? Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam? Rogas me? o hominis impudentem audaciam! Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem Graii esse praedicabant? Non equidem scio. Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis: omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat. itaque adeo iure coepta appellari est canes. Non ego istaec tua flagitia possum perpeti. nam med aetatem viduam ésse mavelim, quam istaec flagitia tua pati quae tu facis. Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est, peregrino ut advenienti narrent fabulas? Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac, quin vidua vivam quam tuos móres perferam. Mea quidem hercle causa vidua vivito, vel usque dum regnum optinebit Iuppiter. At mihi negabas dudum surrupuisse te, nunc eandem ante oculos attines: non te pudet? Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es. tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi dedit alia mulier ut concinnandam darem? Ne istuc mecastor—iam patrem accersam meum atque ei narrabo tua flagitia quae facis. ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul ut veniat ad me: ita rem esse dicito. iam ego aperiam istaec tua flagitia. Sanan es? quae mea flagitia? Pallam atque aurum meum domo suppilas tuae uxori et tuae degeris amicae. satin haec recte fabulor? Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, tuam qui possim perpeti petulantiam. quem tú hominem esse me arbitrere, nescio; ego te simitu novi cum Porthaone. Si me derides, at pol illum non potes, patrem meum, qui huc advenit. quin respicis? novistin tu illum? Novi cum Calcha simul: eodém die illum vidi quo te ante hunc diem. Negas novisse me? negas patrem meum? Idem hercle dicam, sí avom vis adducere. Ecastor pariter hoc atque alias res soles.