Vt aétas mea ést atque ut hóc usus fácto est gradum proferam, progrediri properabo. sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus. nam pernicitas deserit: consitus sum senectute, onustum gero corpus, vires reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost. nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert: quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost. sed haec res mihi in pectore et corde curaest, quidnam hóc sit negóti, quod fília sic repénte expetít me, ut ád sese irem. nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quid velít, quid me accersat. verúm propemodúm iam sció, quid siet rei. credo cum viro litigium natum esse aliquod. ita istaec solent, quae viros subservire sibi postulant, dote fretae, feroces. et illi quoque haud abstinent saepe culpa. verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet; nec pol filia umquam patrem accersit ad se, nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa. sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse ante aedis et eius virum tristem video. id ést quod suspicábar. áppellabo hanc. Ibo advorsum. sálve multum, mí pater. Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes? quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit? nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos. loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos. Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater. verum vivere hic non possum neque durare ullo modo. proin tu me hinc abducas. Quid istuc autem est? Ludibrio, pater, habeor. Vnde? Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro. Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi, ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia? Qui ego istuc, mi pater, cavere possum? Men interrogas? Nisi non vis. Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras, quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat. At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. Sane sapit, atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius. Atque ibi potat. Tua quidem ille causa potabit minus, si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast? una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules, neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi postulas viros? dare una ópera pensum postules, inter ancillas sedere iubeas, lanam carere. Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro. hinc stas, illim causam dicis. Si ille quid deliquerit, multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius. quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere. At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo, me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit. Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis, quae insontem insimules. Quin etiam nunc habet pallam, pater, et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert. Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. íbo ad hominem atque adloquar. dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam. quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit? Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem deosque do testes— Qua de re aut cuius rei rerum omnium? Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse deierat. sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem, omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus. Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime? Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus? Tun negas? Nego hercle vero. Immo hercle †ludere negas; nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, mea filia. quid tu ais? num hinc exmigrastis? Quem in locum aut quam ob rem, obsecro? Non edepol scio. Profecto ludit te hic. non tu tenes? Iam vero, Menaechme, satis iocatu's iocatus es. nunc hanc rem gere. Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? † tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo? Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide. Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant, ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream? Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater? Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime. Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas? audio, sed non abire possum ab his regionibus, ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, poste autem illinc hircus † alus, qui saepe aetate in sua perdidit civem innocentem falso testimonio. Vae capiti tuo. Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat, ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus. Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere. Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt. Filia, heus. Quid est? quid agimus? Quid si ego huc servos cito? ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant, prius quam turbarum quid faciat amplius. Enim haereo; ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent. pugnis me votas in huius ore quicquam parcere, ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem. faciam quod iubes, Apollo. Fuge domum, quantum potest, ne hic te obtundat. Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater, ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?— Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum, barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre, ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua comminuam illo scipione quem ipse habet. Dabitur malum, me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris. Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem osse fini dedolabo ássulatim viscera. Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi; sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi. Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum. iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust. agite equi, facitote sonitus ungularum appareat, cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas. Mihin equis iunctis minare? Ecce, Apollo, denuo me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere. sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit? imperium tuom demutat atque edictum Apollinis. Eu hércle morbum acrem ac durum di vostram fidem. vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius; ei derepente tantus morbus incidit. ibo atque accersam medicum iam quantum potest.—