Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat. sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacet cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via. faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam. Quid agis, Lampadio? Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est? nam hinc ab ostio iacentem sustuli. Quid nuntias super anu? Scelestiorem in terra nullam esse alteram. omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi. nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi quovis exitio interire. Di, obsecro vostram fidem. Quid deos obsecras? Servate nos. Quid est? Crepundia haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem. Sanane es? Haec sunt profecto. Pergin? Haec sunt. Si mihi alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam. Non ecastor falsa memoro. Nam, obsecro, unde haec gentium? aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi dedita opera, in tempore ipso? Spes mihi sancta subveni.