Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo. itaque † petulantia mea me animi miseram habet. quae in térgum meúm ne veniánt, male formído, si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum. quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor loca haec circiter excidit mihi. mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit, quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit. non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem, qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes. nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo. nam sí nemo hac praéter iít, postquam intro ábii, cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor. actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam. nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me. sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo. nam et intús paveo et foris fórmido, ita núnc utrubique metús me agitat. ita súnt homines miseré miseri: ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet, quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est. sed mémet morór, quom hoc agó setius. Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice, oculís investíges, astúte augura. Era. Hém quid est? Haec ést. Quis est? Quoi haec éxcidit cistélla. Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet. Sed is hác iit, hac soccí video vestígium in pulvere, pérsequar hac. in hoc iám loco cum altero cónstitit. hic meis túrba oculis modo se óbiecit: neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo exiít. hic conciliúm fuit. ad duós attinet, liquidúmst. attat, singulúm video vestígium. sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit. actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla. redeo íntro. Muliér, mane. sunt quí volunt té conventam. Quis mé revocat? Bona femina et malus masculus volunt te. postremo ille plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor. ecquem vidisti † quaerere hic, amabo, in hac regione cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera? nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne se vita interemeret, tum éam mihi opinor excidisse. Cistellam haec mulier perdidit. taceamus, era, parumper. Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto servare iussit, qui suos Selenium parentes facilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva, quam quaedam meretríx ei dedit. Nostram haec rem fabulatur, hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit. Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro. mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando. Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare, sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat. nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst. quid quaeritabas? Mí homo et mea mulier, vos saluto. Et nos te. sed quid quaeritas? Vestigium hic requiro, qua aufugit quaedam aestio Quid id? quid nam est? Alienum et maerorem familiarem. Mala mers, era, haec et callida est. Ecastor ita videtur. Imitatur nequam bestiam et damnificam. Quamnam, amabo? Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se: itidem haec exorditur sibi intortam orationem. quid quaeritas? Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit. In caveam latam oportuit. Non edepol praeda magna. Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una. Sine dicat. Si dicat quidem. Age lóquere tu quid ibi infuerit. Crepundia una. Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit. at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat. At sibi ille quidam volt dari mercedem. At pol illa quaedam, quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det. At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum. At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est. Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur cistellam habere. At vos Salus servassit. ubi ea nunc est? Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem. Quid istúc negoti est? aut quis es? Egó sum illius mater, quae haec gestitavit. Hicine tu ergo habitas? Hariolare. sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age. eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia. Mea haec erilis gestitavit filia. Mentiris, nam mea gestitavit, non tua. Ne obloquere. Taceo. Mulier, perge dicere. ubi ea est, quae gestitavit? Hic in proximo. Istic quidem edepol mei virí habitat gener. Ne obloquere rusus. perge porro dicere. quot annos nata dicitur? Septemdecim. Mea est. East: u numerus annorum attulit. Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam. At pol ego sunt, quaero tertiam. Quod quaeritabam, filiam inveni meam. Aequom est reponi per fidem quod creditum est, ne bene merenti sit malo benignitas. nostra haec alumna est, tua profecto filia: et redditura est tuam tibi, et ea gratia domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro, exquaeritote: ego serva sum. Aequom postulas. Illius égo istanc esse malo gratiam. sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi. Quid fit, Lampadio? Quod tuom est teneas tuom. At me huius miseret. Sic faciundum censeo: da isti cistellam et intro abi cum istac semul. Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi, abeamus intro. sed quid est nomen tuae dominae? Melaenis. I prae, iám ego te sequar.—