Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit? ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret. nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur. iussín colum ferrí mihi? Myrrhína, salve. Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo? Itá solent omnes quae súnt male nuptae: domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est. nam ego íbam ad te. Et pol ego ístuc ad te. sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest? nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae. Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te nec † qua in plura sint mihi quae ego velim. Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit. Péssumis mé modis déspicatúr domi. Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo córde accepí querellas tuas) ópsecro. Vír me habet péssumis déspicatám modis, néc mihi iús meum óptinendi optio est. Míra sunt, véra si praédicas, nám viri iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt. Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat, quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet, vílico suo sé dare, séd ipsus eam amat. Obsecro táce. Nam hic nunc licet dícere: nós sumus. Ita est. unde éa tibi est? nám peculí probam níl habere áddecet clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est, quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit. hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est. Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris. Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari, sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est. Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere. Insípiens, sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro. Cui verbo? Ei fóras, mulier. St, táce, Quid est? Ém. Quis est, quém vides? Vir eccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó. Impetrás, abeo. Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur tecúm loquar. nunc vale. Váleas.—