Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire, nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie habeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis, eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat. nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo; neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur: fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem. hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis; qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo: myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor, ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit. tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est. uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis? Abi atque abstine manum. Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi. quo núnc abis? Mítte me. Mane. Non máneo. At pol ego té sequar. Óbsecro, sanun est? Sánus quom téd amo. Nólo ames. Nón potes ímpetrare. Énecas. Véra dicás velim. Crédo ego istúc tibi. Réspice, o mi lepos. Nempe ita ut tú mihi es. unde híc, amabo, unguénta olent? Oh périi, manufestó miser téneor. cessó caput pállio detérgere? út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti. Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam, sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis? Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta. Vt cito comméntust. écquid te pudet? Ómnia quae tu vís. Vbi in lustrá iacuisti? Égone in lustra? Scío plus quam tu me árbitrare. Quíd id est? quid scis? Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem. únde is, nihili? ubí fuisti? ubí lustratu'slustratus es? úbi bibisti? mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat. Di me et te ínfelicent, si égo in os méum hodie viní guttam índidi. Immo age, út lubet, bíbe, es, disperde rem. Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis, relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges. séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit fieri, id facias, quam adversere contra? Qua de re? Rogas? super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus. Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom non meminisse. Quid iam? Quia, si facias recte aut commode, me sinas curare ancillas, quae mea est curatio. Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet? Quía enim filio nos oportet opitulari único. At quamquam unicust, nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater: illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere. Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. Subolet, sentio. egone? Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis? Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo. Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea ut eam illi permittat? Quid si ego autem ab armigero impetro, ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere. Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras? tú eum orato, ego autem orabo vilicum. Sane volo. Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.— Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor: propter eam rem magis armigero dat operam de industria.