Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris, ita núnc pudeo atque ita núnc paveo atque ita inrídiculo sumus ámbo. sed ego ínsipiens nova núnc facio: pudet quém prius non puditum úmquamst. operám date, dum mea fácta itero: est operaé pretium auribus áccipere, ita rídicula auditu, íteratu ea súnt quae ego intus túrbavi. ubi intro hánc novam nuptam déduxi, rectá via in conclave ábduxi. sed ténebrae ibi erant tamquam ín puteo; dum sénex abest decumbe ínquam. cónloco fúlcio móllio blándior, út prior quám senex núptias pérpetrem. tárdus esse ílico coépi, quoniam respecto identidem, ne senex inlecebram stupri principio eam savium posco, réppulit míhi manum, néque enim dare sibi sávium me sivit. enim iám magis adproperó, magis iam libet ín Casinam inruere cupio íllam operam seni súrripere, forem óbdo, ne senex me ópprimeret. Ágedum, tuadi hunc. Ópsecro, ubi túa nova núptast? Perii hércle ego, manifésta res. Omnem órdine rem fatéri ergo aequom est. quíd intus agitur? quíd agit Casina? satin mórigera est? Pudet dícere. Memora órdine, ut occéperas. Pudet hércle. Age audacter postquám decubuisti, índe volo memoráre quid est factum flagitium est. Cavebunt qui audierint. faciant hoc magnus est. Perdis. quin tu pergis? Vbi us suptus porro Quid? Babae. Quid? Papae. est? Oh, erat maximum. ferrum ne haberet metui: id quaerere occepi dum gladium quaero, ne habeat, arripio capulum. séd cum cogitó, non habuit gládium, nam esset frígidus. Éloquere. At pudét. Num radix fúit, Non fuít. Num cucumis? Profecto hercle non fuit quicquam holerum, nisí, quidquid erat, cálamitas profécto attigerat númquam. íta, quidquid erat, grande erat. Quíd fit denique? edisserta. Vbi appello Casinam, †inquit “amábo, mea uxórcula, cur vírum tuom sic me spérnis? nimis tú quidem hercle immérito meó mi haec facís, quia mihí te expetívi.” ílla haud verbum fácit et saepit véste id qui estis múlieres. úbi illum saltum vídeo opsaeptum, rógo ut alteró sinat ire. volo, ut obvertam, cubitis im ullum muttit e surgo, ut in eam in atque illam in Perlepide narrat Savium itá quasi saetis lábra mihi compúngit barba, contínuo in genua ut ástiti, pectús mihi pedibus pércutit. decído de lecto praécipes: subsílit, optundit ós mihi. indé foras tacitus prófugiens exeo hóc ornatu quó vides, ut sénex hoc eodem póculo, quo egó bibi, biberet. Óptume est. séd ubi est palliolúm tuom? Hic íntus relíqui. Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus? Mérito. séd concrepuerúnt fores. num illa mé nunc séquitur?