Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio, néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii; ómnia palam súnt probra, ómnibus modis óccidi miser. ita mánufesto faucíbus teneor nec quibus modis purgem scio me meae uxori. atque expálliatus súm miser, clandestinae núptiae. censeo mihi optumum est. intro ad uxorem meam súfferamque eí meum térgum ob iniúriam. séd ecquis est quí homo munús velit fúngier pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos famulos imiter ac domo fugiam. nam salus nulla est scapulis, si domum redeo. nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen etsi malum merui. hac dabo protinam me et fugiam. Heus, sta ílico, amátor. Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.