Úbi tu es, qui cólere mores Mássilienses póstulas? nunc tu si vis subigitare me, probast occasio. redi sis in cubiculum; periisti hercle. age, accede huc modo. nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero. Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos. hac iter faciundumst, nam illac lumbifragiumst obviam. Iubeo te salvere, amator. Ecce autem uxor obviamst: nunc ego intér sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio. hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit; hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus: hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore. Quid agis, dismarite? Mi vir, unde hoc ornatu advenis? quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium? In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit. Occidi. Etiamne imus cubitum? Casina sum. I in malam crucem. Non amas me? Quin responde, tuo quid factum est pallio? Bacchae hercle, uxor— Bacchae? Bacchae hercle, uxor— Nugatur sciens, nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt. Oblitus fui, sed tamén Bacchae— Quid, Bacchae? Sin id fieri non potest— Times ecastor. Egone? Mentire hercle. nam palles male. ṇ quid me ṿẹ ụṣ am me rog̣ạs? ṃạḷẹ ṛ mihi g̣̣ṛatulor. q̣ụ ṣẹṇex ḥọ ọṇ ụ ụṇc̣ cạsiṇụst | — | quị ḥịc̣ lem frus ṛạm ḍịs qui étiam me miserum famosum fecit flagitiis suis. Non taces? Non herle vero taceo. nam tu maxumo me opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi túi amoris causa. Ego istuc feci? Immo Hector Ilius te quidem oppresset. Feci égo istaec dicta quae vos dicitis? Rogitas etiam? Si quidem hercle feci, feci nequiter. Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus. Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis. sed, uxor, da viro tuo hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam; si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo, ne ut eam amasso, sí ego umquam adeo posthac tale admisero nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes. Censeo ecastor veniam hanc dandam. Faciam ut iubes. propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero, hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam. Non irata es? Non sum irata. Tuaen fidei credo? Meae. Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet. Age tu, redde huic scipionem et pallium. Tene, si lubet. mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria: duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet. Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus. haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumo eaque nubet Euthynico nostro erili filio. nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare: qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet; verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit, ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.