Iamque irae patuere deum, manifestaque belli Signa dedit mundus: legesque et foedera rerum Praescia monstrifero vertit natura tumultu, Indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi, Sollicitis visum mortalibus addere curam, Noscant venturas ut dira per omina clades? Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum: Sive nihil positum est, sed Fors incerta vagatur, Fertque refertque vices, et habet mortalia casus: Sit subitum, quodcumque paras: sit caeca futuri Mens hominum fati: liceat sperare timenti. Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi Constatura fides superum, ferale per urbem Iustitium: latuit plebeio tectus amictu Omnis honos: nullos comitata est purpura fasces. Tunc questus tenuere suos, magnusque per omnes Errabat sine voce dolor. Sic funere primo Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum Conclamata iacent, nec mater crine soluto Exigit ad saevos famularum brachia planctus: Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus: incubat amens, Miraturque malum. Cultus matrona priores Deposuit: moestaeque tenent delubra catervae. Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro Adfixere solo, lacerasque in limine sacro Attonitae fudere comas, votisque vocari Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures. Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis: Divisere deos, et nullis defuit aris Invidiam factura parens: quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis: nunc flere potestas, Dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter, Gaudendum est. His se stimulis dolor ipse lacessit. Nec non bella viri diversaque castra petentes Effundunt iustas in numina saeva querelas: O miserae sortis, quod non in Punica nati Tempora, Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus. Non pacem petimus, superi: date gentibus iras: Nunc urbes excite feras: coniuret in armis Mundus: Achaemeniis decurrant Medica Susis Agmina: Massageten Sythicus non adliget Ister: Fundat ab extremo flavos Aquilone Suevos Albis, et indomitum Rheni caput: omnibus hostes Reddite nos populis: civile avertite bellum. Hinc Dacus premat, inde Getes: occurrat Iberis Alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras: Nulla vacet tibi, Roma, manus. Vel perdere nomen Si placet Hesperium, superi, collapsus in ignem Plurimus ad terram per fulmina decidat aether. Saeve parens, utrasque simul partesque ducesque, Dum nondum meruere, feri. Tantone novorum Proventu scelerum quaerunt, uter imperet Urbi? Vix tanti fuerat, civilia bella movere, Ut neuter. Tales pietas peritura querelas Egerit. At miseros angit sua cura parentes, Oderuntque gravis vivacia fata senectae, Servatosque iterum bellis civilibus annos. Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva. Stagna udi texere soli laxaeque paludes Depositum, Fortuna, tuum: mox vincula ferri Exedere senem, longusque in carcere paedor. Consul e eversa felix moriturus in Urbe Poenas ante dabat scelerum. Mors ipsa refugit Saepe virum, frustraque hosti concessa potestas Sanguinis invisi: primo qui caedis in ictu Diriguit, ferrumque manu torpente remisit. Viderat immensum tenebroso in carcere lumen Terribilesque deas scelerum, Mariumque futurum; Audieratque pavens: Fas haec contingere non est Colla tibi: debet multas hic legibus aevi, Ante suam, mortes: vanum depone furorem. Si libet ulcisci deletae funera gentis, Hunc, Cimbri, servate senem. Non ille favore Numinis, ingenti superum protectus ab ira, Vir ferus, et Romam cupienti perdere fato Suffciens. Idem pelago delatus iniquo Hostilem in terram, vacuisque mapalibus actus, Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae, Et Poenos pressit cineres. Solatia fati Carthago Mariusque tulit: pariterue iacentes Ignovere deis. Libycas ibi colligit iras. Ut primum fortuna redit, servilia solvit Agmina: conflato saevas ergastula ferro Exeruere manus. Nulli gestanda dabantur Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum, Attuleratque in castra nefas. Pro fata! quis ille, Quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor Corripuit! quantoque gradu mors saeva cucurrit! Nobilitas cum plebe perit: lateque vagatur Ensis, et a nullo revocatum est pectore ferrum. Stat cruor in templis: multaque rubentia caede Lubrica saxa madent. Nulli sua profuit aetas. Non senis extremum piguit vergentibus annis Praecipitasse diem: nec prima in limine vitae Infantis miseri nascentia rumpere fata. Crimine quo parvi caedem potuere mereri? Sed satis est iam, posse mori. Trahit ipse furoris Impetus: et, visum lenti, quaesisse nocentem. In numerum pars magna perit: rapuitque cruentus Victor ab ignota vultus cervice recisos, Dum vacua pudet ire manu. Spes una salutis, Oscula pollutae fixisse trementia dextrae. Mille licet gladii mortis nova signa sequantur, Degener o populus, vix saecula longa decorum Sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi, Et vitam, dum Sulla redit. Cui funera vulgi Flere vacet? Vix te sparsum per viscera, Baebi, Innumeras intercarpentis membra coronae Discerpsisse manus: aut te, praesage malorum Antoni, cuius laceris pendentia canis Ora ferens miles festae rorantia mensae Imposuit. Truncos laceravit Fimbria Crassos. Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo. Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae Ante ipsum penetrale deae semperque calentes Mactavere focos: parvum sed fessa senectus Sanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit. Septimus haec sequitur, repetitis fascibus, annus: Ille fuit vitae Mario modus, omnia passo, Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso, Quae melior: mensoque, homini quid fata pararent. Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum, Aut Collina tulit stratas quot porta catervas, Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas Mutavit translata locum, Romanaque Samnis Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas! Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor. Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi Hausit: dumque nimis iam putria membra recidit, Excessit medicina modum, nimiumque secuta est, Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes; Sed cum iam soli possent superesse nocentes. Tum data libertas odiis, resolutaque legum Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur, Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia victor Iusserat. Infandum domini per viscera ferrum Exegit famulus: nati maduere paterno Sanguine. Certatum est, cui cervix caesa parentis Cederet: in fratrum ceciderunt praemia fratres. Busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis Corpora: nec populum latebrae cepere ferarum. Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit: Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura Dissiluit percussus humo; mortesque cruento Victori rapuere suas: hic robora busti Exstruit ipse sui, necdum omni sanguine fuso Desilit in flammas, et, dum licet, occupat ignes. Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem, Et medio congesta foro. Cognoscitur illic, Quidquid ubique iacet scelerum. Non Thracia tantum Vidit Bistonii stabulis pendere tyranni; Postibus Antaei Libye: nec Graecia moerens Tot laceros artus Pisaea flevit in aula. Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo Amisere notas, miserorum dextra parentum Colligit, et pavido subducit cognita furto. Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput. Quid sanguine manes Placatos Catuli referam? cum victima tristes Inferias Marius forsan nolentibus umbris Pendit, inexpleto non fanda piacula busto: Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti. Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu. Hic aures, alius spiramina naris aduncae Amputat: ille cavis evolvit sedibus orbes, Ultimaque effundit spectatis lumina membris. Vix erit ulla fides, tam saevi criminis unum Tot poenas cepisse caput. Sic mole ruinae Fracta sub ingenti miscentur pondere membra: Nec magis informes veniunt ad litora trunci, Qui medio periere freto. Quid perdere fructum Iuvit, et, ut vilem, Marii confundere vultum? Ut scelus hoc Sullas caedesque ostensa placeret, Agnoscendus erat. Vidit Fortuna colonos Praenestina suos cunctos simul ense recisos, Unius populum pereuntem tempore mortis. Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus, Concidit, et miserae maculavit ovilia Romae. Tot simul infesto iuvenes occumbere leto, Saepe fames, pelagique furor, subitaeque ruinae, Aut coeli terraeque lues, aut bellica clades Numquam poena fuit. Densi vix agmina vulgi Inter et exsangues, immissa morte, catervas Victores movere manus. Vix caede peracta Procumbunt, dubiaque labant cervice: sed illos Magna premit strages: peraguntque cadavera partem Caedis: viva graves elidunt corpora trunci. Intrepidus tanti sedit securus ab alto Spectator sceleris: miseri tot milia vulgi Non piguit iussisse mori. Congesta recepit Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges. In fluvium primi cecidere, in corpora summi. Praecipites haesere rates, et strage cruenta Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor. Ad molem stetit unda sequens, dum sanguinis alti Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem, Praecipitique ruens Tiberina ad flumina rivo Haerentes adiuvit aquas: nec iam alveus amnem, Nec retinent ripae, redditque cadavera campo. Tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas Sanguine caeruleum torrenti dividit aequor. Hisne Salus rerum, Felix his Sulla vocari, His meruit tumulum medio sibi tollere Campo? Haec rursus patienda manent: hoc ordine belli Ibitur: hic stabit civilibus exitus armis. Quamquam agitant graviora metus, multumque coitur Humani generis maiore in praelia damno, Exsulibus Mariis bellorum maxima merces Roma recepta fuit: nec plus victoria Sullae Praestitit, invisas penitus quam tollere partes. Hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes Concurrunt. Neuter civilia bella moveret, Contentus, quo Sulla fuit. Sic moesta senectus Praeteritique memor flebat, metuensque futuri. At non magnanimi percussit pectora Bruti Terror, et in tanta pavidi formidine motus Pars populi lugentis erat: sed nocte sopora, Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, Atria cognati pulsat non ampla Catonis. Invenit insomni volventem publica cura Fata virum casusque Urbis, cunctisque timentem, Securumque sui; farique his vocibus orsus: Omnibus expulsae terris olimque fugatae Virtutis iam sola fides, quam turbine nullo Excutiet fortuna tibi; tu mente labantem Dirige me, dubium certo tu robore firma: Namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur: Dux Bruto Cato solus erit. Pacemne tueris, Inconcussa tenens dubio vestigia mundo? An placuit, ducibus scelerum populique furentis Cladibus immixtum, civile absolvere bellum? Quemque suas rapiunt scelerata in proelia caussae: Hos polluta domus, legesque in pace timendae; Hos ferro fugienda fames, mundique ruinae Permiscenda fides. Nullum furor egit in arma; Castra petunt magna victi mercede: tibi uni Per se bella placent? Quid tot durasse per annos Profuit immunem corrupti moribus aevi? Hoc solum longae pretium virtutis habebis: Accipient alios, facient te bella nocentem. Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, Has etiam movisse manus: nec pila lacertis Missa tuis caeca telorum in nube ferantur: Nec tanta in casum virtus eat. Ingeret omnis Se belli fortuna tibi. Quis nolet in isto Ense mori, quamvis alieno vulnere labens, Et scelus esse tuum? Melius tranquilla sine armis Otia solus ages, sicut coelestia semper Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu. Fulminibus propior terrae succenditur aer, Imaque telluris ventos tractusque coruscos Flammarum accipiunt: nubes excedit Olympus Lege deum. Minimas rerum discordia turbat: Pacem summa tenent. Quam laete Caesaris aures Accipient, tantum venisse in proelia civem! Nam praelata suis numquam diversa dolebit Castra ducis Magni. Nimium placet ipse, Catoni Si bellum civile placet. Pars magna senatus Et duce privato gesturus proelia consul Sollicitant, proceresque alii: quibus adde Catonem Sub iuga Pompeii, tote iam liber in orbe Solus Caesar erit. Quodsi pro legibus arma Ferre iuvat patriis, libertatemque tueri: Nunc neque Pompeii Brutum nec Caesaris hostem, Post bellum victoris habes. Sic fatur. At illi Arcano sacras reddit Cato pectore voces: Summum, Brute, nefas civilia bella fatemur: Sed quo fata trahunt, virtus secura sequetur. Crimen erit superis, et me fecisse nocentem. Sidera quis mundumque valet spectare cadentem, Expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, Terra labet, mixto coeuntis pondere mundi, Compressas tenuisse manus Gentesne furorem Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur, Deductique fretis alio sub sidere reges; Otia solus agam? Procul hunc arcete furorem, O superi, motura Dahas ut clade Getasque, Securo me, Roma cadat. Ceu morte parentem Natorum orbatum, longum producere funus Ad tumulum iubet ipse dolor: iuvat ignibus atris Inseruisse manus, constructoque aggere busti Ipsum atras tenuisse faces: non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram. Sic eat: immites Romana piacula divi Plena ferant: nullo fraudemus sanguine bellum. O utinam coelique deis erebique liceret Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas! Devotum hostiles Decium pressere catervae: Me geminae figant acies, me barbara telis Rheni turba petat: cunctis ego pervius hastis Excipiam medius totius vulnera belli. Hic redimat sanguis populos: hac caede luatur, Quidquid Romani meruerunt pendere mores. Ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes Regna pati pereunt? Me solum invadite ferro, Me frustra leges et inania iura tuentem: Hic dabit, hic pacem iugulus, finemque laborum Gentibus Hesperiis: post me regnare volenti Non opus est bello. Quin publica signa ducemque Pompeium sequimur? Nec, si fortuna favebit, Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi Non bene compertum est. Ideo me milite vincat, Ne sibi se vicisse putet. Sic fatur, et acres Irarum movit stimulos, iuvenisque calorem Excitat in nimios belli civilis amores. Interea, Phoebo gelidas pellente tenebras, Pulsatae sonuere fores: quas sancta relicto Hortensi moerens irrupit Marcia busto: Quondam virgo toris melioris iuncta mariti: Mox, ubi, connubii pretium mercesque, soluta est Tertia iam soboles, alios fecunda penates Impletura datur, geminas ex sanguine matris Permixtura domos. Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur: Dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi Iussa, Cato, et geminos excepi foeta maritos. Visceribus lassis, partuque exhausta, revertor Iam nulli tradenda viro. Da foedera prisci Illibata tori: da tantum nomen inane Connubii: liceat tumulo scripsisse, CATONIS MARCIA; nec dubium longo quaeratur in aevo, Mutarim primas expulsa, an tradita, taedas. Non me laetorum comitem rebusque secundis Accipis: in curas venio partemque laborum. Da mihi castra sequi. Cur tuta in pace relinquar, Et sit civili propior Cornelia bello? Hae flexere virum voces, et, tempora quanquam Sint aliena toris, iam fato in bella vocante, Foedera sola tamen, vanaque carentia pompa Iura placent, sacrisque deos admittere testes. Festa coronato non pendent limine serta; Infulaque in geminos discurrit candida postes, Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro: Turritaque premens frontem matrona corona Translata vetuit contingere limina planta. Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus: Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos. Sic, ut erat, moesti servat lugubria cultus, Quoque modo natos, hoc est amplexa maritum. Obsita funerea celatur purpura lana; Non soliti lusere sales: nec more Sabino Excepit tristis convicia festa maritus. Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui. Iunguntur taciti, contentique auspice Bruto. Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore Caesariem, duroque admisit gaudia vultu. - Ut primum tolli feralia viderat arma, Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam. Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti, Humanum lugere genus. - Nec foedera prisci Sunt tentata tori: iusto quoque robur amori Restitit. Hi mores, haec duri immota Catonis Secta fuit: servare modum, finemque tenere, Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam; Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo. Huic epulae, vicisse famem: magnique penates, Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis, Hirtam membra super Romani more Quiritis Induxisse togam: Venerisque huic maximus usus, Progenies; Urbi pater est, Urbique maritus: Iustitiae cultor, rigidi servator honesti: In commune bonus: nullosque Catonis in actus Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas. Interea trepido discedens agmine Magnus Moenia Dardanii tenuit Campana coloni. Haec placuit belli sedes, hinc summa moventi Hostis in occursum sparsas extendere partes, Umbrosis mediam qua collibus Apenninus Erigit Italiam, nullo qua vertice tellus Altius intumuit, propiusve accessit Olympo. Mons inter geminas medius se porrigit undas Inferni superique maris: collesque coercent Hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae, Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon. Fontibus hic vastis immensos concipit amnes, Fluminaque in gemini spargit divortia ponti. In laevum cecidere latus veloxque Metaurus, Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro, Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas: Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem, Eridanus fractas devolvit in aequora silvas Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum Populea fluvium ripas umbrasse corona: Cumque, diem pronum transverso limite ducens, Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, Gurgitibus raptis penitus tellure perusta, Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas. Nec minor hic Istro, nisi quod, dum permeat orbem Ister, casuros in quaelibet aequora fontes Accipit, et Scythicas exit non solus in undas. Dexteriora petens montis declivia Tibrim Unda facit, Rutubamque cavum. Delabitur inde Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae. Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes. Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes Indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, Extenditque suas in templa Lacinia rupes; Longior Italia, donec confinia pontus Solveret incumbens, terrasque repelleret aequor. At postquam gemino tellus elisa profundo est, Extremi colles Siculo cessere Peloro. Caesar, in arma furens, nulla, nisi sanguine fuso, Gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantes Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros, Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis Bella gerat. Non tam portas intrare patentes, Quam fregisse, iuvat: nec tam patiente colono Arva premi, quam si ferro populetur et igni. Concessa pudet ire via, civemque videri. Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore Ancipites, quamquam primo terrore ruentis Cessurae belli, denso tamen aggere firmant Moenia, et abrupto circumdant undique vallo: Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem Tela petant, altis murorum turribus aptant. Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci Cum terrore fides: ut, cum mare possidet Auster Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur: Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum, Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro, Vindicat unda Notum. Facilis sed vertere mentes Terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat. Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis, Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo. Nec gerit auspiciis civilia bella paternis Caesaris audito conversus nomine Sulla. Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae, Per diversa ruens neglecto moenia tergo, Qua silvae, qua saxa, fugit. Depellitur arce Lentulus Asculea. Victor cedentibus instat, Divertitque acies: solusque ex agmine tanto Dux fugit, et nullas ducentia signa cohortes. Tu quoque commissae nudatam deseris arcem, Scipio, Nuceriae: quamquam firmissima pubes His sedeat castris, iampridem Caesaris armis Parthorum seducta metu: qua Gallica damna Supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret, Donavit socero Romani sanguinis usum. At te Corfini validis circumdata muris Tecta tenent, pugnax Domiti: tua classica servat Oppositus quondam polluto tiro Miloni. Ut procul immensam campo consurgere nubem, Ardentesque acies percussis sole corusco Conspexit telis, Socii, decurrite, dixit, fluminis ad ripas, undaeque immergite pontem: Et tu montanis totus nunc fontibus exi, Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos, Discussa compage, feras. Hoc limite bellum Haereat, hac hostis lentus terat otia ripa. Praecipitem cohibete ducem: victoria nobis Hic primum stans Caesar erit. Nec plura locatus, Devolvit rapidum nequidquam moenibus agmen. Nam prior e campis ut conspicit, amne soluto, Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira: Non satis est, muris latebras quaesisse pavori? Obstruitis campos, fluviisque arcere paratis, Ignavi? Non, si tumido me gurgite Ganges Submoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo, Post Rubiconis aquas. Equitum properate catervae: Ite simul pedites: ruiturum adscendite pontem. Haec ubi dicta, levis totas accepit habenas In campum sonipes: crebroque simillima nimbo Trans ripam validi torserunt tela lacerti. Ingreditur pulsa fluvium statione vacantem Caesar, et ad tutas hostis compellitur arces. Et iam moturas ingentia pondera turres Erigit, et mediis subrepsit vinea muris: Ecce, nefas belli, reseratis agmina portis Captivum traxere ducem, civisque superbi Constitit ante pedes. Vultu tamen alta minaci Nobilitas recta ferrum cervice poposcit. Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri. Vive, licet nolis, et nostro munere, dixit, Cerne diem. Victis iam spes bona partibus esto, Exemplumque mei: vel, si libet, arma retenta; Et nihil hac venia, si viceris ipse, paciscor. Fatur, et adstrictis laxari vincula palmis Imperat. Heu quanto melius vel caede peracta Parcere Romano potuit fortuna pudori; Poenarum extremum cui fit, quod castra secutus Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, Ignosci. Premit ille graves interritus iras, Et secum: Romamne petes, pacisque recessus, Degener? In medios belli non ire furores, Iamdudum moriture, paras? Rue certus, et omnes Lucis rumpe moras, et Caesaris effuge munus. Nescius interea capti ducis, arma parabat Magnus, ut immixto firmaret robore partes. Iamque secuturo iussurus classica Phoebo, Tentandasque ratus moturi militis iras, Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes: O scelerum ultores, melioraque signa secuti, O vere Romana manus, quibus arma senatus Non privata dedit, voti deposcite pugnam. Ardent Hesperii saevis populatibus agri: Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes: Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses. Di melius, belli tulimus quod damna priores. Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, Roma Supplicium poenamque petat. Neque enim ista vocari Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram. Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit Arsuras in tecta faces, sociusque furoris Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi. O rabies miseranda ducis! Cum fata Camillis Te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis, Ad Cinnas Mariosque veni. Sternere profecto, Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro, Quique feros movit Sertorius exsul Iberos. Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar, Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti Opposuit. Parthorum utinam post praelia sospes, Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis. Te quoque si superi titulis accedere nostris Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo: Peridus haec iterum circum praecordia sanguis Incaluit: disces non esse ad bella fugaces, Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas. Dux sit in his castris senior, dum miles in illis. Quo potuit civem populus perducere liber, Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui. Non privata cupit, Romana quisquis in urbe Pompeium transire parat. Hinc consul uterque, Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu, Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis Gallia iam lustris aetasque impensa labori Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis, Oceanumque vocans incerti stagna profundi, Territa quaesitis ostendit terga Britannis? An vanae tumuere minae, quod fama furoris Expulit armatam patriis e sedibus Urbem? Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur: Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit. Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti Indomitum regem, Romanaque fata morantem, Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi. Pars mundi mihi nulla vacat: sed tota tenetur Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis. Hinc me victorem geldas ad Phasidos undas Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene. Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis. Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces Heniochi, notique erepto vellere Colchi. Cappadoces mea signa timent: et dedita sacris Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene. Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi. Quod socero bellum, praeter civile, reliqui? Verba ducis nullo partes clamore sequuntur, Nec matura petunt promissae classica pugnae. Sensit et ipse metum Magnus; placuitque referri Signa, nec in tantae discrimina mittere pugnae Iam victum fama non visi Caesaris agmen. Pulsus ut armentis primo certamine taurus Silvarum secreta petit, vacuosque per agros Exsul in adversis explorat cornua truncis; Nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta Excussi placuere tori: mox reddita victor Quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris Invito pastore trahit: sic viribus impar Tradidit Hesperiam, profugusque per Apula rura Brundusii tutas conscendit Magnus in arces. Urbs est Dictaeis olim possessa colonis, Quos profugos Creta vexere per aequora puppes Cecropiae, victum mentitis Thesea velis. Hac latus angustum iam se cogentis in arcum Hesperiae tenuem producit in aequora linguam, Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas. Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor Portus erat, si non violentos insula Coros Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas. Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto Opposuit natura mari, flatusque removit, Ut tremulo starent contentae fune carinae. Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason. Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis, Nec licet ad duros Martem convertere Iberos, Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes: Tum subole ex tanta natum, cui firmior aetas, Adfatur: Mundi iubeo tentare recessus. Euphratem Nilumque move, quo nominis usque Nostri fama venit, quas est vulgata per urbes Post me Roma ducem. Sparsos per rura colonos Redde mari Cilicas. Pharios hinc concute reges, Tigranemque meum. Nec Pharnacis arma relinquas, Admoneo, nec tu populos utraque vagantes Armenia, Pontique feras per litora gentes, Rhipaeasoue manus, et quas tenet aequore denso Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri. Sed quid plura moror? totos mea, nate, per ortus Bella feres, totoque urbes agitabis in orbe Perdomitas: omnes redeant in castra triumphi. Et vos, qui Latios signatis nomine fastos, Primus in Epirum Boreas agat: inde per arva Graiorum Macetumque novas adquirite vires, Dum paci dat tempus hiems. Sic fatur, et omnes Iussa gerunt, solvuntque cavas a litore puppes. At numquam patiens pacis longaeque quietis Armorum, ne quid fatis mutare liceret, Adsequitur, generique premit vestigia Caesar. Sufficerent aliis primo tot moenia cursu Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces: Ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces, Roma, capi facilis. Sed Caesar, in omnia praeceps, Nil actum credens, cum quid superesset agendum, Instat atrox: et adhuc, quamvis possederit omnem Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus, Communem tamen esse dolet: nec rursus aperto Vult hostes errare freto, sed molibus undas Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor. Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis: Ut maris Aegaei medias si celsus in undas Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes Emineant; vel si convulso vertice Gaurus Decidat in fundum penitus stagnantis Averni. Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, Tunc placuit caesis innectere vincula silvis, Roboraque immensis late religare catenis. Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem Construxisse vias, multum cum pontibus ausus, Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo, Incessitque fretum rapidi super Hellesponti, Non Eurum Zephyrumque timens; cum vela ratesque In medium deferret Athon. Sic ora profundi Arctantur casu nemorum: tunc aggere multo Surgit opus, longaeque tremunt super aequor turres. Pompeius tellure nova compressa profundi Ora videns, curis animum mordacibus angi, Ut reseret pelagus, spargatque per aequora bellum. Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae Ipsa maris per claustra rates fastigia molis Discussere salo, spatiumque dedere carinis: Tortaque per tenebras validis ballista lacertis, Multifidas iaculata faces. Ut tempora tandem Furtivae placuere fugae: ne litora clamor Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas, Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, Praecepit sociis. Iam coeperat ultima Virgo Phoebum laturas ortu praecedere Chelas, Cum taciti solvere rates. Non anchora voces Movit, dum spissis avellitur uncus arenis: Dum iuga curvantur mali, dumque ardua pinus Erigitur, pavidi classis siluere magistri: Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae, Nec quatiunt validos, ne silibet aura, rudentes. Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem Italiam. Vix fata sinunt: nam murmure vasto Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, Totque carinarum permixtis aequora sulcis. Ergo hostes portis, quas omnes solverat urbis Cum fato conversa fides, murisque recepti, Praecipiti cursu flexi per cornua portus Ora petunt, pelagusque dolent contingere classes. Heu pudor! exigua est fugiens victoria Magnus. Angustus puppes mittebat in aequora limes, Arctior Euboica, qua Chalcida verberat, unda. Hic haesere rates geminae, classique paratas Excepere manus: tractoque in litora bello Hic primum rubuit civili sanguine Nereus. Cetera classis abit, summis spoliata carinis: Ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, Cyaneas tellus emisit in aequora cautes; Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, Vanaque percussit pontum Symplegas inanem, Et statura redit. Iam Phoebum urgere monebat Non idem Eoi color aetheris, albaque nondum Lux rubet, et flammas propioribus eripit astris: Et iam Pleias hebet, flexi iam plaustra Bootae In faciem puri redeunt languentia coeli, Maioresque latent stellae, calidumque refugit Lucifer ipse diem. Pelagus iam, Magne, tenebas, Non ea fata ferens, quae, cum super aequora toto Praedonem sequerere mari. Lassata triumphis Destituit Fortuna tuis. Cum coniuge pulsus, Et natis, totosque trahens in bella penates, Vadis adhuc ingens, populis comitantibus, exsul. Quaeritur indignae sedes longinqua ruinae. Non, quia te superi patrio privare sepulchro Maluerint, Phariae busto damnantur arenae: Parcitur Hesperiae; procul hoc ut in orbe remoto Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus Immaculata sui servetur sanguine Magni.