Credebam vitiis aegram gentilibus urbem iam satis antiqui pepulisse pericula morbi nec quidquam restare mali, postquam medicina principis inmodicos sedarat in arce dolores, sed quoniam renovata lues turbare salutem temptat Romulidum, patris inploranda medella est, ne sinat antiquo Romam squalere veterno neve togas procerum fumoque et sanguine tingui. inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno? illa tyrannorum fuerat medicina, videre quis status ante oculos praesentibus ac perituris conpeteret rebus, nec curam adhibere futuris. heu, male de populo meriti, male patribus ipsis blanditi, quos praecipites in Tartara mergi cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum! ast hic imperium protendit latius aevo posteriore suis cupiens sancire salutem. nimirum pulchre quidam doctissimus ‘esset publica res,’ inquit, ‘tunc fortunata satis, si vel reges saperent vel regnarent sapientes.’ estne ille e numero paucorum qui diadema sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae? contigit ecce hominum generi gentique togatae dux sapiens, felix nostrae res publica Romae iustitia regnante viget. parete magistro sceptra gubernanti. monet ut deterrimus error utque superstitio veterum procul absit avorum, nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus emineat magnique inmensa creaverit orbis. num melius Saturnus avos rexisse Latinos creditur, edictis qui talibus informavit agrestes animos et barbara corda virorum? ‘sum deus. advenio fugiens, praebete latebras, occultate senem nati feritate tyranni deiectum solio, placet hic fugitivus et exul ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen, vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis procudam chalybem, necnon et moenia vestri fluminis in ripa statuam Saturnia vobis. vos nemus adpositasque meo sub honore sacrantes (sum quianam Caelo genitus) celebrabitis aras.’ inde deos, quorum patria spectata sepulcra scimus, in aere hebetes informavere minores, advena quos profugus gignens et equina libido intulit Italiae: Tuscis namque ille puellis primus adhinnivit simulato numine moechus. mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum? in quamcumque fidem nebulonis callida traxit nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem. successit Iovis imperio corruptior aetas, quae docuit rigidos vitiis servire colonos. expertes furandi homines hac inbuit arte Mercurius, Maia genitus; nunc magnus habetur ille deus, cuius dedit experientia fures, necnon Thessalicae doctissimus ille magiae traditur extinctas sumptae moderamine virgae in lucem revocasse animas, Cocytia leti iura resignasse sursum revolantibus umbris, ast alias damnasse neci penitusque latenti inmersisse chao. facit hoc ad utrumque peritus ut fuerit geminoque armarit crimine vitam; murmure nam magico tenues excire figuras atque sepulcrales scite incantare favillas, vita itidem spoliare alios ars noxia novit, artificem scelerum simplex mirata vetustas supra hominem coluit, simulans per nubila ferri aligerisque leves pedibus transcurrere ventos. ecce deum in numero formatus et aeneus adstat Graius homo augustaque Numae praefulget in arce. strenuus exculti dominus quidam fuit agri hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem scortator nimius multaque libidine suetus rusticolas vexare lupas interque salicta et densas saepes obscena cubilia inire; indomitum intendens animum semperque paratum ad facinus nunquam calidis dabat otia venis. hic deus e patrio praenobilis Hellesponto venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos; sinum lactis et haec votorum liba quotannis accipit ac ruris servat vineta Sabini, turpiter adfixo pudeat quem visere ramo. Herculeus mollis pueri famosus amore ardor et in transtris iactata efferbuit Argo, nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs. nunc Saliis cantuque domus Pinaria templum collis Aventini convexa in sede frequentat. Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas. hoc circumsaltante choro temulentus adulter invenit expositum secreti in litoris acta corporis egregii scortum, quod perfidus illic liquerat incesto iuvenis satiatus amore. hanc iubet adsumptam fervens post vina Neaeram secum in deliciis fluitantis stare triumphi, regalemque decus capitis gestare coronam. mox Ariadnaeus stellis caelestibus ignis additur: hoc pretium noctis persolvit honore Liber, ut aetherium meretrix inluminet axem. tantum posse omnes illo sub tempore reges indocilis fatui ducebat ineptia vulgi, ut transire suis cum sordibus induperator posset in aeternum caeli super ardua regnum, regia tunc omnis vim maiestatis et omnis, parva licet, caeli imperium retinere potestas credita: ture etiam ducibus parvoque sacello inpertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes adcumulant, longum miseris processit in aevum mos patrius: coepit falsae pietatis imago ire per ignaros nebuloso errore nepotes; tum quia, quae vivis veneratio regibus ante contigerat, functis eadem iam munere lucis cessit et ad nigras altaria transtulit urnas. inde puellarum ludibria, pignera, partus, et furtivus amor iuvenum et deprensa iugalis corruptela tori, quoniam regalibus aula fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu divorum suboles sancti meminisse pudoris. atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes, quis te semideam iactant auctoribus ortam, praestringam breviter, Gradivum vel Cytheream, ille sacerdotem violat, contra illa marito subcumbit Phrygio, coitus fuit inpar utrique: nec terrestre deam decuit mortalis obire coniugium, nec caelicolam descendere ephebum virginis ad vitium furtivoque igne calere, sed venus augusto de sanguine femina vili privatoque viro vetitum per dedecus haesit; et, si Rhea sacram lascivi Martis amore lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem moribus infamem, conpressa virgine per vim se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus obicere auderet turpi miseraeque puellae, haec Italos induxit avos vel fama vel error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, utque Palatinis Capitolia condita saxis signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent, cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum accirent proceres Erycino e vertice signum, utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida, Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo. facta est terrigenae domus unica maiestatis, et tot templa deum Romae quot in orbe sepulcra heroum numerare licet; quos fabula manes nobilitat, noster populus veneratus adorat. hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus, talia Pergameas fugerunt numina flammas, sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum, talis et antiquum servavit terror asylum. ut semel obsedit gentilia pectora patrum vana superstitio, non interrupta cucurrit aetatum per mille gradus, tener horruit heres et coluit quidquid sibimet venerabile cani monstrarant atavi; puerorum infantia primo errorem cum lacte bibit, gustaverat inter vagitus de farre molae, saxa inlita ceris viderat unguentoque lares umescere nigros. formatum Fortunae habitum cum divite cornu sacratumque domi lapidem consistere parvus spectarat matremque illic pallere precantem, mox umeris positus nutricis trivit et ipse inpressis silicem labris, puerilia vota fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit, persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum. numquam oculos animumque levans rationis ad arcem rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum, privatos celebrans agnorum sanguine divos, iamque domo egrediens, ut publica festa diesque et ludos stupuit celsa et Capitolia vidit laurigerosque deum templis adstare ministros ac Sacram resonare Viam mugitibus ante delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa more deae, nomenque loci ceu numen habetur, atque urbis Venerisque pari se culmine tollunt templa, simul geminis adolentur tura deabus), vera ratus quaecumque fiant auctore senatu,1 contulit ad simulacra fidem dominosque putavit aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu. illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres corrupta de matre nothi, Ledeia proles nocturnique equites, celsae duo numina Romae, inpendent retinente veru, magnique triumphi nuntia suffuso figunt vestigia plumbo, adsistunt etiam priscorum insignia regum, ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus, Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus, coniugis epotum sparsus per membra venenum. omnibus ante pedes posita est sua cuique vetusta arula. Iano etiam celebri de mense litatur auspiciis epulisque sacris, quas inveterato, heu miseri, sub honore agitant, et gaudia ducunt festa Kalendarum, sic observatio crevit ex atavis quondam male coepta, deinde secutis tradita temporibus serisque nepotibus aucta, traxerunt longam corda inconsulta catenam, mosque tenebrosus vitiosa in saecula fluxit. hunc morem veterum docili iam aetate secuta posteritas mense atque adytis et flamine et aris Augustum coluit, vitulo placavit et agno, strata ad pulvinar iacuit, responsa poposcit. testantur tituli, produnt consulta senatus Caesareum Iovis ad speciem statuentia templum. adiecere sacrum fieret quo Livia Iuno, non minus infamis thalami sortita cubile quam cum fraterno caluit Saturnia lecto, nondum maternam partu vacuaverat alvum conceptamque viri subolem paritura gerebat. pronuba iam gravidae fulcrum et geniale parantur; iam sponsus saliente utero nubentis amicos advocat, haud sterilem certus fore iam sibi pactam. vitricus antevenit tardum praefervidus ortum privigni nondum geniti; mox editur inter Fescennina novo proles aliena marito, idque deum sortes, id Apollinis antra dederunt consilium: nunquam melius nam cedere taedas responsum est, quam cum praegnans nova nupta iugatur. hanc tibi, Roma, deam titulis et honore sacratam perpetuo Floras inter Veneresque creasti! nec mirum: quis enim sapiens dubitaverat illas mortali de stirpe satas vixisse, et easdem laude venustatis claras in amoribus usque ad famae excidium formae nituisse decore? quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum, illum delicias nunc divi principis, illum purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum, umque suo in templis vota exaudire marito? ergo his auspicibus Traianus, Nerva, Severus et Titus et fortes gesserunt bella Nerones, quos terrena viros inlustres gloria fecit et virtus fragilis provexit in ardua famae, adscita e 1 terris sub religione iacentes! quam pudet hoc illis persuasum talibus, ut se Romanasque acies censerent Martis amore posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter venditat Aeneadasque suos successibus auget! felices, si cuncta Deo sua prospera Christo principe disposita scissent, qui currere regna certis ducta modis Romanorumque triumphos 2 crescere et inpletis voluit se infundere saeclis! sed caligantes animas et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo. quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt, id duxere deos. colles, freta, flumina, flammas, haec sibi per varias formata elementa figuras constituere patres, hominumque vocabula mutis scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes oceanum, vel Cyaneas cava flumina Nymphas, vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas. ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum, Vulcanus perhibetur et in virtute superna fingitur ac delubra, deus et nomine et ore adsimilatus, habet, necnon regnare caminis fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae est qui conspicuis superos quaesivit in astris, ausus habere deum solem; cui tramite certo condicio inposita est vigilem tolerare laborem visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo praecipitem teretique globo per inane volantem et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem, area maior enim quam qui percurrit in illa, et longe campi spatium diffusius in quo emicat ac volucri fervens rota volvitur axe. quamvis nonnullis placeat terram breviorem dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille circulus, et flammas inmensi sideris ultra telluris normam porrecto extendere gyro, numne etiam caeli minor et contractior orbis, cuius planitiem longo transmittere tractu circinus excurrens meta interiore laborat? ille Deus verus, quo non est grandior ulla materies, qui fine caret, qui praesidet omni naturae, qui cuncta simul concludit et inplet. solem certa tenet regio, plaga certa coërcet, temporibus variis distinguitur: aut subit ortu aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens; nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis? libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti. ista ministranti regimen solemne dierum haudquaquam soli datur a factore potestas, sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est. hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas commenti et radios capitis et verbera dextrae, et frenos phalerasque et equorum pectora anhela aeris inaurati vel marmoris aut orichalci iusserunt nitido fulgere polita metallo. post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem cernuat ora senex barbatus et oscula figit cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum, inmotasque rotas et flecti nescia lora aut ornat redimita rosis aut ture vaporat. hoc tamen utcumque est tolerabile, quid, quod et ipsae dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae? Eumenidum domina Stygio caput exerit antro rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis, et, si quando suos dignatur adire Quirites, placatur vaccae sterilis cervice resecta, et regnare simul caeloque Ereboque putatur, nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum agmina vipereo superis inmittere flagro, nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas spargere, terque suas eadem variare figuras, denique cum Luna est, sublustri splendet amictu; cum succincta iacit calamos, Latonia virgo est; cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx imperitat Furiis et dictat iura Megaerae. si verum quaeris, Triviae sub nomine daemon tartareus colitur, qui te modo raptat ad aethram sidereoque deum venerandum suadet in astro, per silvas modo mortiferi discurrere mundi erroresque sequi subigit nemorumque putare esse deam, quae corda hominum pavitantia figat quaeque feras perimat letali vulnere mentes, depressos modo subter humum formidine sensus obruit, inplorent ut numina lucis egena seque potestati committant noctis opertae. respice terrifici scelerata sacraria Ditis, cui cadit infausta fusus gladiator harena, heu, male lustratae Phlegethontia victima Romae! nam quid vesani sibi vult ars inpia ludi? quid mortes iuvenum? quid sanguine pasta voluptas? quid pulvis caveae semper funebris, et illa amphitheatralis spectacula tristia pompae? nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas accipit inferias placatus crimine sacro, hae sunt deliciae Iovis infernalis, in istis arbiter obscuri placidus requiescit Averni. nonne pudet regem populum sceptrisque potentem talia pro patriae censere litanda salute, religionis opem subternis poscere ab antris? evocat, heu, poenis tenebrosa ex sede ministrum interitus, speciosa hominum cui funera donet. incassum arguere iam Taurica sacra solemus: funditur humanus Latiari in munere sanguis, consessusque ille spectantum solvit ad aram Plutonis fera vota sui. quid sanctius ara quae bibit egestum per mystica tela cruorem? anne fides dubia est tibi sub caligine caeca esse deum, quem tu tacitis rimeris in umbris? ecce, deos manes cur infitiaris haberi? ipsa patrum monumenta probant: Dis Manibus illic marmora secta lego, quacumque Latina vetustos custodit cineres densisque Salaria bustis. dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci imperium verae ceu maiestatis adoras? en quibus inplicita squalebat regia summi imperii fractis maiorum ab origine sacris, cum princeps gemini bis victor caede tyranni pulchra triumphali respexit moenia vultu. nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem noctis obumbratae caligine; turbidus aer arcebat liquidum septena ex arce serenum, ingemuit miserans et sic ait: ‘exue tristes, fida parens, habitus! equidem praedivite cultu inlustrata cluis spoliisque insigne superbis attollis caput et multo circumfluis auro; sed nebulis propter volitantibus obsitus alti verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora subfusus rutilum frontis diadema retundit. obscuras video tibi circumferrier umbras caeruleasque animas atque idola nigra volare, censeo sublimem tollas super aëra vultum sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas, omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc Deus ipse constituit, cuius nutu dominaris et orbi imperitas et cuncta potens mortalia calcas. non decet ut submissa oculos regina caducum contemplere solum maiestatemque requiras circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas. non patiar veteres teneas ut me duce nugas, ut cariosorum venereris monstra deorum. si lapis est, senio dissolvitur aut crepat ictu percussus tenui; mollis si brattea gypsum texerat, infido rarescit glutine sensim; si formam statuae lamnis conmisit aënis lima terens, aut in partem cava membra gravato pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam conficit effigiem crebroque foramine rumpit. nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum, nec deus oceanus, nec vis quae subter operta est infernis triste ob meritum damnata tenebris, sed nec virtutes hominum deus aut animarum spirituumve vagae tenui sub imagine formae, absit ut umbra deus tibi sit geniusve locusve, aut deus aërias volitans phantasma per auras, sint haec barbaricis gentilia numina pagis, quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum suaserit; horrificos quos prodigialia cogunt credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto victima visceribus multa inter vina vorandis. at te, quae domitis leges ac iura dedisti gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis, armorum morumque feros mansuescere ritus, indignum ac miserum est in religione tenenda hoc sapere, inmanes populi de more ferino quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur. seu nos procinctus maneat, seu pace quietas dictemus leges, seu debellata duorum colla tyrannorum media calcemus in urbe, agnoscas, regina, libens mea signa necesse est, in quibus effigies crucis aut gemmata refulget aut longis solido ex auro praefertur in hastis. hoc signo invictus transmissis Alpibus ultor servitium solvit miserabile Constantinus, cum te pestifera premeret Maxentius aula. lugebas longo damnatos carcere centum, ut scis ipsa, patres, aut sponsus foedera pactae intercepta gemens diroque satellite rapta inmersus tenebris dura inter vincla luebat; aut si nupta torum regis conscendere iussa coeperat inpurum domini obiectare furorem, morte maritalis dabat indignatio poenas, plena puellarum patribus ergastula saevi principis; abducta genitor si virgine mussans tristius ingemuit, non ille inpune dolorem prodidit aut confessa nimis suspiria traxit. 1 testis Christicolae ducis adventantis ad urbem Mulvius exceptum Tiberina in stagna tyrannum praecipitans, quanam victricia viderit arma maiestate regi, quod signum dextera vindex praetulerit, quali radiarint stemmate pila. Christus purpureum gemmanti textus in auro signabat labarum, clipeorum insignia Christus scripserat, ardebat summis crux addita cristis, ipse senatorum meminit clarissimus ordo, qui tunc concrete processit crine catenis squalens carcereis aut nexus conpede vasta, conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus militiae ultricis titulum Christique verendum nomen adoravit, quod conlucebat in armis. ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec prodigia et larvas stolido 1 tibi fingere cultu, atque experta Dei virtutem spernere veri. deponas iam festa velim pueritia, ritus ridiculos tantoque indigna sacraria regno. marmora tabenti respergine tincta lavate, o proceres: liceat statuas consistere puras, artificum magnorum opera: haec pulcherrima nostrae ornamenta fuant 2 patriae, nec decolor usus in vitium versae monumenta coinquinet artis.’ talibus edictis urbs informata refugit errores veteres et turbida ab ore vieto nubila discussit, iam nobilitate parata aeternas temptare vias Christumque vocante magnanimo ductore sequi et spem mittere in aevum. tunc primum senio docilis sua saecula Roma erubuit; pudet exacti iam temporis, odit praeteritos foedis cum religionibus annos, mox ubi, contiguos fossis muralibus agros sanguine iustorum innocuo maduisse recordans, invidiosa videt tumulorum millia circum, tristis iudicii mage paenitet ac dicionis effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae. conpensare cupit taeterrima vulnera laesae iustitiae sero obsequio veniaque petenda; ne tanto imperio maneat pietate repulsa crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit, inque fidem Christi pleno transfertur amore. laurea victoris Marii minus utilis urbi, cum traheret Numidam populo plaudente Iugurtham, nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medellae contulit extincto iusta inter vincla Cethego, quantum praecipuus nostro sub tempore princeps prospexit tribuitque boni. multos Catilinas ille domo pepulit, non saeva incendia tectis aut sicas patribus, sed Tartara nigra animabus internoque hominum statui tormenta parantes. errabant hostes per templa, per atria passim, Romanumque forum et Capitolia celsa tenebant, qui coniuratas ipsa ad vitalia plebis moliti insidias intus serpente veneno consuerant tacitis pestem miscere medullis. ergo triumphator latitante ex hoste togatus clara tropaea refert sine sanguine, remque Quirini adsuescit supero pollere in saecula regno. denique nec metas statuit nec tempora ponit: imperium sine fine docet, ne Romula virtus iam sit anus, norit ne gloria parta senectam. exultare patres videas, pulcherrima mundi lumina conciliumque senum gestire Catonum candidiore toga niveum pietatis amictum sumere et exuvias deponere pontificales. iamque ruit, paucis Tarpeia in rupe relictis, ad sincera virum penetralia Nazareorum atque ad apostolicos Evandria curia fontes, Anniadum suboles et pignera clara Proborum. fertur enim ante alios generosus Anicius urbis inlustrasse caput: sic se Roma inclyta iactat, quin et Olybriaci generisque et nominis heres, adiectus fastis, palmata insignis abolla, martyris ante fores Bruti submittere fasces ambit et Ausoniam Christo inclinare securem, non Paulinorum, non Bassorum dubitavit prompta fides dare se Christo stirpemque superbam gentis patriciae venturo attollere saeclo. iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos, iure potestatis fultos et in arce senatus praecipuos, simulacra deum iussisse revelli cumque suis pariter lictoribus omnipotenti suppliciter Christo se consecrasse regendos? sescentas numerare domos de sanguine prisco nobilium licet ad Christi signacula versas turpis ab idolii vasto emersisse profundo, si persona aliqua est aut si status urbis, in his est; si formam patriae facit excellentior ordo, hi faciunt iuncta est quotiens sententia plebis atque unum sapiunt plures simul et potiores, respice ad inlustrem, lux est ubi publica, cellam: vix pauca invenies gentilibus obsita nugis ingenia, obtritos aegre retinentia cultus, et quibus exactas placeat servare tenebras splendentemque die medio non cernere solem, posthinc ad populum converte oculos, quota pars est quae Iovis infectam sanie non despuat aram? omnis qui celsa scandit cenacula vulgus quique terit silicem variis discursibus atram et quem panis alit gradibus dispensus ab altis, aut Vaticano tumulum sub monte frequentat, quo cinis ille latet genitoris amabilis obses, coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes, unde sacrum referat regali chrismate signum. et dubitamus adhuc Romam tibi, Christe, dicatam in leges transisse tuas omnique volentem cum populo et summis cum civibus ardua magni iam super astra poli terrenum extendere regnum? nec moveor quod pars hominum rarissima clausos non aperit sub luce oculos et gressibus errat. quamlibet inlustres meritis et sanguine clari praemia virtutum titulis et honoribus aucti ardua rettulerint fastorumque arce potiti annales proprio signarint nomine chartas, atque inter veteres cera numerentur et aere, attamen in paucis, iam deficiente caterva, nec persona sita est patriae nec curia constat; et quodcumque fovent studii privata voluntas ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant dissensu celebri trepidum damnantia murmur, si consulta patrum subsistere conscriptorum non aliter licitum prisco sub tempore, quam si ter centum sensisse senes legerentur in unum, servemus leges patrias: infirma minoris vox cedat numeri parvaque in parte silescat. aspice quam pleno subsellia nostra senatu decernant infame Iovis pulvinar et omne idolium longe purgata ex urbe fugandum. qua vocat egregii sententia principis, illuc libera cum pedibus tum corde frequentia transit, nec locus invidiae est, nullum vis aspera terret; ante oculos sic velle patet cunctique probatum, non iussum, sola capti ratione sequuntur. denique pro meritis terrestribus aequa rependens munera sacricolis summos inpertit honores dux bonus et certare sinit cum laude suorum, nec pago inplicitos per debita culmina mundi ire viros prohibet, quoniam caelestia numquam terrenis solitum per iter gradientibus obstant. ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal ontulit auratumque togae donavit amictum, cuius religio tibi displicet, o pereuntum adsertor divum, solus qui restituendos Vulcani Martisque dolos venerisque peroras Saturnique senis lapides Phoebique furores, Iliacae matris Megalesia, Bacchica Nysi, Isidis amissum semper plangentis Osirim mimica ridendaque suis sollemnia calvis, et quascumque solent Capitolia claudere larvas. O linguam miro verborum fonte fluentem, Romani decus eloquii, cui cedat et ipse Tullius! has fundit dives facundia gemmas! os dignum aeterno tinctum quod fulgeat auro si mallet laudare Deum! cui sordida monstra praetulit et liquidam temeravit crimine vocem, haud aliter quam, si rastris quis temptet eburnis caenosum versare solum, limoque madentes excolere aureolis si forte ligonibus ulvas, splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra, et pretiosa acies squalenti sordet in arvo. non vereor ne me nimium confidere quisquam arguat ingeniique putet luctamen inire, sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi; non ausim conferre pedem nec spicula tantae indocilis fandi coniecta lacessere linguae. inlaesus maneat liber excellensque volumen obtineat partam dicendi fulmine famam, sed liceat tectum servare a vulnere pectus oppositaque volans iaculum depellere parma, nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto, viribus infestis hostilique arte petita est, cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi ludere ventosas iactu pereunte sagittas? sed iam tempus iter longi cohibere libelli, ne tractum sine fine. ferat fastidia carmen.