Hactenus et veterum cunabula prima deorum et causas quibus error hebes conflatus in orbe est diximus, et nostro Romam iam credere Christo; nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam. unde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum, quo mage sancta ducum corda inlice flecteret arte? armorum dominos vernantes flore iuventae, inter castra patris genitos, sub imagine avita eductos, exempla domi congesta calentes, orator catus instigat, ceu classica belli clangeret, exacuitque animos et talia iactat: ‘si vobis vel parta, viri, victoria cordi est vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum obtineat vobis regnantibus, ecquis amicus hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam imperio, cui semper adest, quod laudibus inplet?’ haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum ora ducum: ‘scimus quam sit victoria dulcis fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae, sed quibus illa modis, qua sit ratione vocanda. novimus; hac primum pueros pater imbuit arte, hanc genitore suo didicit puer ipse magistro, non aris, non farre molae victoria felix exorata venit: labor inpiger, aspera virtus, vis animi excellens, ardor, violentia, cura hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis, quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas explicet et multis surgat formata talentis, non aderit, versisque offensa videbitur hastis. quid, miles, propriis diffisus viribus aptas inrita femineae tibimet solacia formae? numquam pinnigeram legio ferrata puellam vidit, anhelantum regeret quae tela virorum, vincendi quaeris dominam? sua dextera cuique est, et Deus omnipotens, non pexo crine virago nec nudo suspensa pede strophioquc recincta nec tumidas fluitante sinu vestita papillas. aut vos pictorum docuit manus adsimulatis iure poetarum numen conponere monstris, aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello quod variis imitata notis ceraque liquenti duceret in faciem, sociique poematis arte aucta coloratis auderet ludere fucis. sic unum sectantur iter, sic inania rerum 1 somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles et Numa, cognatumque volunt pigmenta, Camenae, idola, convaluit fallendi trina potestas. haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis ex tabulis cerisque poetica fabula praestat? cur Berecyntiacus perdit truncata sacerdos inguina, cum pulchrum poesis castraverit Attin? cur etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum raptarit iuvenem volucri per litora curru, idque etiam paries tibi versicolorus adumbret? desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem res incorporeas simulatis fingere membris, desine terga hominis plumis obducere: frustra fertur avis mulier magnusque eadem dea vultur. vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum? suspende exuvias armis et sanguine captas, congere caesorum victrix diademata regum, frange repulsorum foeda ornamenta deorum: tunc tibi non terris tantum victoria parta sed super astra etiam media servabitur aede.’ talia principibus dicta interfantibus ille prosequitur magnisque tubam concentibus inflat; allegat morem veterem, nil dulcius esse affirmat solitis populosque hominesque teneri lege sua. sicut variae nascentibus, inquit, ‘contingunt pueris animae, sic urbibus adfert hora diesque suus, cum primum moenia surgunt, aut fatum aut genium, cuius moderamine regnent.’ addit et arcanum rerum verique latebras prosperitate aliqua deprendi posse secundi per documenta boni, si sint felicia quae quis experiendo probet: cessisse parentibus omne idolium semper feliciter et pede dextro, enumerat longi vim temporis, excitat ipsam crinibus albentem niveis et fronte vietam, ore reposcentem querulo sua numina Romam. ‘libera sum, liceat proprio mihi vivere more. ecquis erit, qui mille meos reprehenderit annos? uno omnes sub sole siti vegetamur eodem aere, communis cunctis viventibus aura. sed qui sit qualisque Deus, diversa secuti quaerimus atque viis longe distantibus unum imus ad occultum, suus est mos cuique genti, per quod iter properans eat ad tam grande profundum.’ his» tam magnificis tantaque fluentibus arte respondit vel sola Fides doctissima primum pandere vestibulum verae ad penetralia sectae, nam cum divinis agimus de rebus et illum, qui vel principio caruit vel fine carebit quique chao anterior fuerit mundumque crearit, coniectare animo contendimus, exigua est vis humani ingenii tantoque angusta labori, quippe minor natura aciem si intendere temptet acrius ac penetrare Dei secreta supremi, quis dubitet victo fragilem lassescere visu vimque fatigatae mentis sub pectore parvo turbari invalidisque hebetem subcumbcre curis? sed facilis fidei via provocat omnipotentem credere qui bona non tantum praesentia donat, sed ventura etiam longisque intermina saeclis promittit, ne totus eam resolutus inane in nihilum pereamque brevem post luminis usum. muneris auctorem 1 ipso de munere pendas: aeterna aeternus tribuit, mortalia confert mortalis, divina Deus, peritura caducus. omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni largitore, cui propria est opulentia numquam desinere idque homini dare quod non desinat umquam. nam si corruptum corrumpendumve Deus quid praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis, pauper et infirmus et summo indignus honore et non omnipotens sed inanis numinis umbra est. hac ratione Fides sapienter conicit, immo non dubitat verum esse Deum, qui quod sumus et quod vivimus inlaesum semper fore, si mereamur, nos sperare iubet. caelestia si placet, inquit, ‘scandere, terrenas animo depellite curas, nam quantum subiecta situ tellus iacet infra dividiturque ab humo convexi regia caeli, tantum vestra meis distant mundana futuris, dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis. quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid naturae ratione capit vitium atque senescit pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis, cuncta equidem quae gignit humus, quae continet, ipse principio institui nitidoque insignia mundo ornamenta dedi speciosaque semina finxi. sed tamen esse modum volui parcisque fruenda moribus indulsi, quantum moribundus et aeger corporis ac vitae volucris sibi posceret usus; non ut captus homo studiis et inaniter ardens duceret omne bonum positum in dulcedine rerum et specie tenui quas currere tempore iussi; atque aevum statui, sub quo generosa probarem pectora, ne torpens et non exercita virtus robur enervatum gereret sine laude palaestrae. 1 inlecebrosus enim sapor est et pestifer horum, quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes inplicitas vinctasque tenent, vincenda voluptas, elaqueanda animi constantia, ne retinaclis mollibus ac lentis nexa et captiva prematur. luctandum summis conatibus, inter acerba sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae condicionis amet, nimium ne congerat aurum, ne varios lapidum cupide spectare colores ambitiosa velit, ne se popularibus auris ostentet pulchroque inflata tumescat honore, ne natale solum, patrii ne iugera ruris tendat et externos animum diffundat in agros, et ne corporeis addicat sensibus omne quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto, spemque in me omnem statuat numquam peritura quae dedero, longoque die mea dona trahenda.’ haec igitur spondente Deo quis fortis et acer virtutisque capax breve quidque perennibus in se praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit gaudia membrorum quam vivae praemia mentis? nonne hominem ac pecudem distantia separat una, quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra spero quod extra aciem longum servatur in aevum? nam si tota mihi cum corpore vita peribit nec poterit superesse meum post funera quidquam, quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis, quis Deus aut quae iam merito metuenda potestas? ibo per inpuros fervente libidine luxus, incestabo toros, sacrum calcabo pudorem, infitiabor habens aliquod sine teste propinqui depositum, tenues avidus spoliabo clientes, longaevam perimam magico cantamine matrem (tardat anus dominum dilata morte secundum) nec formido malum, falluntur publica iura; lex armata sedet, sed nescit crimen opertum; aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro. rara reos iusta percellit poena securi, sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa maiestate minax, negat interitura meorum per mortem monumenta operum. non occidet, inquit, ‘interior qui spirat homo; luet ille perennc supplicium quod subiectos male rexerit artus, nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis naturam; quamvis perflabilis illa feratur more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo ipse incorporeus ac spirituum sator unus. quin et corporibus parilis consortia poenae decernam, possum quoniam renovare favillas antiquam in faciem, nec desperanda potestas: qui potui formare novum, reparabo peremptum. non desunt exempla meae virtutis in ipsis seminibus: natura docet revirescere cuncta post obitum, siccantur enim pereunte vigore quo vixere prius: tunc sicca et mortua sulcis aut foveis mandata latent et more sepulcri obruta de tumulis redivivo germine surgunt. numquid nosse potes, vel coniectare, quis istud tam sollers opifex struat aut quae vis agat intus? nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant. en ego gignendi Dominus ac restituendi quod periit Auxitque potens, arentia quaeque in veteres formas aut flore aut fronde reduco; idque ipsum quandoque homini facturus, inani surgat ut ex cinere structuraque pristina constet, quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat crimina vel summae virtutis in arce coruscet non peritura dehinc quacumque in sorte manebit, interea, dum mixta viget substantia in unum, sit memor auctoris proprii, veneretur et oret artificem submissa suum. non condidit alter halantis animae figmentum et corporis alter, nec bona praesentis vitae numerosa gubernant numina; non alius segetes et spicea farra subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis purpureumque gravi fundit de palmite sucum, ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, et qui Lucinas tribuo nascentibus horas, duplex lege mea per mutua foedera sexus gignere amat subolem generisque propagine gaudet; quem vos lascivis violatis amoribus ignem et stupra vestra deae veneris praetexitis umbra, unus ego elementa rego, nec mole laboris, ut miser infirmusve aliquis fragilisve, fatigor. lux inmensa mihi est et non resolubilis aetas sensibus et vestris haud intellecta vetustas. inde ministeriis ad tot moderamina mundi non egeo, nec participes sociosve requiro, porro autem angelicas legiones, quas mea fecit dextera, nosse meum est, et quae natura creatis subsistat qualesque mihi serventur ad usus. tu me praeterito meditaris numina mille, quae simules parere meis virtutibus, ut me per varias partes minuas, cui nulla recidi pars aut forma potest, quia sum substantia simplex, nec pars esse queo. solis divisio rebus conpositis factisque subest; me nemo creavit, ut scindi valeam cunctorum conditor unus. crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est. quare age, mortalis, soli mihi construe templum, meque unum venerare Deum. caementa remitto, et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis, quae viridis Lacedaemon habet maculosaque Synna; nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum, templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo fundamenta manent fidei; structura nivali consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen iustitia, interius spargit sola picta rubenti flore pudicitiae pudor almus et atria servat, haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes accipit, aeterno caelestique hospite digna. nec novus hic locus est; fluxit mea gloria in artus et lux vera Dei. Deus inlustravit alumnam materiem, corpusque parens habitabile fecit ipse sibi, placito ut posset requiescere templo, condideram perfectum hominem; spectare superna mandaram totis conversum sensibus in me recto habitu celsoque situ et sublime tuentem; sed despexit humum seque inclinavit ad orbis divitias pepulitque meum de pectore numen, restituendus erat mihimet; summissus in illum Spiritus ipse meus descendit et edita limo viscera divinis virtutibus informavit, iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem transtulit ac nostro docuit recalescere cultu.’ scire velim praecepta Patris quibus auribus haec tu accipias, Italae censor doctissime gentis. an veterem tantum morem ratione relicta eligis et dici id patitur sapientis acumen ingeniumque viri? ‘potior mihi pristinus est mos quam via iustitiae, pietas quam prodita caelo, quamque fides veri, rectae quam regula sectae.’ si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis mos habuit, sancte colere ac servare necesse est, omne revolvamus sua per vestigia saeclum usque ad principium, placeat damnare gradatim quidquid posterius successor repperit usus. orbe novo nulli subigebant arva coloni: quid sibi aratra volunt? quid cura superflua rastri? ilignis melius saturatur glandibus alvus, primi homines cuneis scindebant fissile lignum: decoquat in massam fervens strictura secures rursus et ad proprium restillet vena metallum. induvias caesae pecudes et frigida parvas praebebat spelunca domos: redeamus ad antra, pellibus insutis hirtos sumamus amictus. inmanes quondam populi feritate subacta edomiti iam triste fremant iterumque ferinos in mores redeant atque ad sua prisca recurrant. praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim), caedibus infantum fument Saturnia sacra flebilibusque truces resonent vagitibus arae. ipsa casas fragili texat gens Romula culmo: sic tradunt habitasse Remum, regalia faeno fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae conpositam chlamydem villoso corpore gestent. talia Trinacrius ductor vel Tuscus habebant. Roma antiqua sibi non constat versa per aevum et mutata sacris, ornatu, legibus, armis. multa colit quae non coluit sub rege Quirino; instituit quaedam melius, nonnulla refugit, et morem variare suum non destitit, et quae pridem condiderat iura in contraria vertit. quid mihi tu ritus solitos, Romane senator, obiectas cum scita patrum populique frequenter instabilis placiti sententia nexa novarit? nunc etiam quotiens solitis decedere prodest praeteritosque habitus cultu damnare recenti, gaudemus conpertum aliquid tandemque retectum, quod latuit; tardis semper processibus aucta crescit vita hominis et longo proficit usu. sic aevi mortalis habet se mobilis ordo, sic variat natura vices: infantia repit, infirmus titubat pueri gressusque animusque, sanguine praecalido fervet nervosa iuventa, mox stabilita venit maturi roboris aetas; ultima consiliis melior, sed viribus aegra, corpore subcumbit mentem purgata senectus. his genus humanum per dissona tempora duxit curriculis aevum mutabile, sic hebes inter primitias mersumque solo ceu quadrupes egit; 1 mox tenerum docili ingenio iamque artibus aptum noscendis varia rerum novitate politum est; inde tumens vitiis calidos adolevit in annos, donec decocto solidaret robore vires. tempus adest ut iam sapiat divina, serenae mentis consilio vivacius abdita sollers quaerere et aeternae tandem invigilare saluti, quamquam, si tantus amor est et cura vetusti moris et a prisco placet haud discedere ritu, exstat in antiquis exemplum nobile libris, iam tunc diluvii sub tempore vel prius uni inservisse Deo gentem quae prima recentes incoluit terras vacuoque habitavit in orbe; unde genus ducit nostrae porrecta propago stirpis et indigenae pietatis iura reformat, sed quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum sanguinis Hectorei populum probo tempore longo non multos coluisse deos rarisque sacellis contentum paucas posuisse in collibus aras. innumeros post deinde deos virtute subactis urbibus et claris peperit sibi Roma triumphis; inter fumantes templorum armata ruinas dextera victoris simulacra hostilia cepit et captiva domum venerans ceu numina vexit, hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi, illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis, quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini effigies, quasdam domitis Hammonis harenis Syrtica cornutas facies habuere tropaea. Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum plausibus excepit, totiens altaria divum addidit et spoliis sibimet nova numina fecit— numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum praesidium potuere suis adferre sacellis! cernis ut antiqui semper vestigia moris gressibus incertis varie titubasse probentur adsciscendo deos maioribus inconpertos, seque peregrina sub religione dicasse, nec ritus servasse suos? quodcumque sacrorum est exulat externumque inimicam venit in urbem, frustra igitur solitis, prava observatio, inhaeres: non est mos patrius, quem diligis, inproba, non est. sed sollers orator ait fataliter urbem sortitam quonam genio proprium exigat aevum. cunctis nam populis seu moenibus inditur, inquit, ‘aut fatum aut genius nostrarum more animarum, quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.’ iam primum qui sit genius vel qui status illi conpetat ignoro, quid possit et unde oriatur, spiritus informis sine corpore formave et ulla sit species, et quid sapiat, quae munera curet, contra animas hominum venis vitalibus intus sic interfusas intellego, sanguis ut ex his accipiat motumque levem tenerumque vaporem, unde pererratis vegetet praecordia membris, frigida succcndat, riget arida, dura relaxet. sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat vivida mens, quam tu ficto conponere temptas murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam, quin et corporibus versat mens viva regendis summum consilium, fida ut tutacula nudis invalidisque paret, metuenda pericula vitet, utile prospiciat, varias agitetur ad artes, consultet cui se domino submittat et orbis quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur, at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando coepit adhuc parvae primum se infundere Romae? fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos? an cum vulturibus volitans ignota per auras umbra repentinam traxit de nube figuram? culminibus summis sedet, an penetralia servat? instituit mores et iura forensia condit, an castrorum etiam fossis intervenit, acres cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem? quae quis non videat sapientum digna cachinno? fingamus tamen esse aliquam, quae talia curet, umbram sive animam, per quam respublica fatum hauserit et calidis animetur tota medullis. cur non haec eadem de religione colenda consultat? cur non suspectat libera caelum? cur sibi praescriptum non commutabile fatum ut captiva putat? genesis cur vincula fingit? cui iam nolle licet quod tunc voluisse licebat, erroresque abolere suos ac flectere sensus. sic septingentis erravit circiter annis lubricaque et semper dubitans quae forma placeret imperii, quae regnandi foret aequa potestas. regius exortam iam tunc habuit status urbem non sine grandaevis curarum in parte locatis. mox proceres de stirpe senum tractasse videmus. clavum consilii; plebeias inde catervas conlatas patribus mixtim dicionibus aequis imperitasse diu belloque et pace regendis. consule nobilitas viguit, plebs fisa tribuno est. displicet hic subito status et bis quina creantur summorum procerum fastigia, quos duodeni circumstant fasces simul et sua quemque securis. rursus se geminis reddit ductoribus omnis publica res et consulibus dat condere fastos. ultima sanguineus turbavit saecla triumvir. fluctibus his olim fatum geniusve animusve publicus erravit; tandem deprendere rectum doctus iter caput augustum diademate cinxit appellans patrem patriae, populi atque senatus rectorem, qui militiae sit ductor et idem dictator censorque bonus morumque magister, tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum. quod si tot rerum gradibus totiens variatis consiliis aegre tandem pervenit ad illud quod probet ac sancto reverentia publica servet foedere, quid dubitat divina agnoscere iura ignorata prius sibimet tandemque refecta? gratemur, iam non dubitat; nam subdita Christo servit Roma Deo cultus exosa priores. Romam dico viros, quos mentem credimus urbis, non genium, cuius frustra simulatur imago, quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum, cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis adsignare suos genios perque omnia membra urbis perque locos geniorum milia multa fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra? restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem. quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur, quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata cogunt ad facinus et inevitabile mergunt. quin et velle adigunt pravum insinuantia votum, ne liceat miseris vetitum committere nolle. cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum, aspera nil meritos poenis plectentia iura; antrum carcereum dissolvite, corpora sub quo agminis innocui fato peccante tenetis. nemo nocens, si fata regunt quod vivitur ac fit: immo nocens quicumque volens quod non licet audet, alterutrum quia velle suum est nec fata reatum inponunt homini, sed fit reus ipse suopte arbitrio, placitumque nefas et facta rependit inpia suppliciis merito non sorte peremptus. quisque putat fato esse locum, sciat omniparentem nosse Deum nulli vetitum fatalibus astris, nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli. spirat enim maiora animus seque altius effert sideribus transitque vias et nubila fati, et momenta premit pedibus, quaecumque putantur figere propositam natali tempore sortem, huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes: lux inmensa vocat, factorem noscite vestrum! libera secta patet: nil sunt fatalia: vel si sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo. sed multi duxere dei per prospera Romam, quos colit ob meritum magnis donata triumphis, ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede, Europam Libyamque tibi; dic nomina divum. Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut Argis, Cynthius ut Delphis, tribuerunt omine dextro. Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit, venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum, destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros, et quam subiectis dominam dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque iussit Romuleis addictam vivere frenis. perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes, destructaeque iacent ipsis prodentibus arae? o pietas, o sancta fides! traduxit alumnos maiestas infida locos, et creditur istis numinibus quae transfugio meruere sacrari! an voluit servare suos luctataque multum religio infestas temptavit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam virtus luctifico camporum in pulvere fregit? immo ita est, armis et viribus indiga veri victa superstitio est et inanem gloria fugit. sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti natae ad procinctus victoria frangere inertes molliaque omnigenum colla inclinare deorum. num cum Dictaeis bellum Corybantibus asper Samnitis Marsusque levi sudore gerebat? num mastigophoris oleoque et gymnadis arte unctis pugilibus miles pugnabat Etruscus? nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta Mercurius servare suas de clade palaestras. Appenninicolam peditem Cybeleius hostis congressu excipiens Asiam defendere et Idam qui potuit cogente acies in proelia Gallo? Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi vatis, silvicolae calamos arcumque puellae dedere servitio calcataque sacra domare difficilis operis fuit inmensique laboris. fluctibus Actiacis signum symphonia belli Aegypto dederat, clangebat bucina contra. institerant tenues cumbae fragilesque phaseli inter turritas Memphitica rostra Liburnas: nil potuit Serapis deus et latrator Anubis. stirpis Iuleae ductore exercitus ardens praevaluit, gelido quem miserat Algidus axe. non armata Venus, non tunc clipeata Minerva venere auxilio, non divum degener ordo et patria extorris Romanis adfuit armis, victus et ipse prius inimica nec agmina iuvit, si tamen antiquum norat retinere dolorem. sed dicis legisse deos ubi sanctior usus templorum cultu celebri sine fine maneret, Aeneadumque ultro victricia signa virorum regis amore Numae nullo cogente secutos. num Diomedis item tentoria et acris Ulixi castra volens Pallas caesis custodibus arcis legit, ubi umenti sudaret maesta sigillo? aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos templorum cineres victis cumulavit Amyclis, optarunt praedis domini se numina capta misceri Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem? non fero Romanum nomen sudataque bella et titulos tanto quaesitos sanguine carpi, detrahit invictis legionibus et sua Romae praemia deminuit, qui, quidquid fortiter actum est, adscribit veneri, palmam victoribus aufert. frustra igitur currus summo miramur in arcu quadriiugos stantesque duces in curribus altis Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos, sub pedibusque ducum captivos poplite flexo ad iuga depressos manibusque in terga retortis et suspensa gravi telorum fragmina trunco, si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem Flora, Matuta, Ceres et Larentina subegit. ‘his tamen auspicibus successus dextra dederunt omina laetificos et felix adfuit ales.’ quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum corvus Apollineus pinna vel gutture iuvit? sed tamen hic corvus cur defuit exitiali forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas oppeteretque super congesta cadavera consul? cur Cremerae in campis cornice vel oscine parra nemo deum monuit perituros Marte sinistro tercentum Fabios vix stirpe superstite in uno? nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae, cuius inauratum tremeret gens Persica limbum? sed video quae te moveant exempla vetustae virtutis: dicis domitum terraque marique orbem, res laetas et prospera quaeque retexis, mille triumphorum memoras ex ordine pompas ductaque per mediam spoliorum fercula Romam, vis dicam quae causa tuos, Romane, labores in tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta sic cluat inpositis ut mundum frenet habenis? discordes linguis populos et dissona cultu regna volens sociare Deus subiungier uni imperio, quidquid tractabile moribus esset, concordique iugo retinacula mollia ferre constituit, quo corda hominum coniuncta teneret religionis amor; nec enim fit copula Christo digna, nisi inplicitas societ mens unica gentes. sola Deum novit concordia, sola benignum rite colit tranquilla Patrem: placidissimus illum foederis humani consensus prosperat orbi, seditione fugat, saevis exasperat armis, munere pacis alit, retinet pietate quieta. omnibus in terris quas continet occidualis oceanus roseoque Aurora inluminat ortu, miscebat Bellona furens mortalia cuncta armabatque feras in vulnera mutua dextras. hanc frenaturus rabiem Deus undique gentes inclinare caput docuit sub legibus isdem Romanosque omnes fieri, quos Rhenus et Hister, quos Tagus aurifluus, quos magnus inundat Hiberus, corniger Hesperidum quos interlabitur et quos Ganges alit tepidique lavant septem ostia Nili. ius fecit commune pares et nomine eodem nexuit et domitos fraterna in vincla redegit. vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si cives congenitos concludat moenibus unis urbs patria atque omnes lare conciliemur avito. distantes regione plagae divisaque ponto litora conveniunt nunc per vadimonia ad unum et commune forum, nunc per commercia et artes ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra externi ad ius conubii; nam sanguine mixto texitur alternis ex gentibus una propago. hoc actum est tantis successibus atque triumphis Romani imperii: Christo iam tunc venienti, crede, parata via est, quam dudum publica nostrae pacis amicitia struxit moderamine Romae. nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci pectoribusque hominum discordibus et sua iura dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim? sic inconpositos humano in pectore sensus disiunctasque animi turbato foedere partes nec liquida invisit sapientia nec Deus intrat. at si mentis apex regnandi iure potitus pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles frenet et omne iecur ratione coerceat una, fit stabilis vitae status, et sententia certa haurit corde Deum domino et subiungitur uni. en ades, Omnipotens, concordibus influe terris: iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu pax et Roma tenent, capita haec et culmina rerum esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur, et pax ut placeat facit excellentia Romae, quae motus varios simul et dicione coercet et terrore premit; nec enim spoliata prioris robore virtutis senuit nec saecula sensit, nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis, nec tam degeneri venerandis supplicat ore principibus, quam vult praenobilis ille senator orandi arte potens et callida fingere doctus mentitumque gravis personae inducere pondus, ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato, grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet. si vocem simulare licet, nempe aptior ista vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam. quae quia turpe putat templorum flere repulsam aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis dicere seque gravem senio inclinante fateri, ductores conplexa suos sic laeta profatur: ‘O clari salvete duces, generosa propago principis invicti, sub quo senium omne renascens deposui vidique meam flavescere rursus canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas inminuat, mihi longa dies aliud parit aevum, quae vivendo diu didici contemnere finem. nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis, nunc merito dicor venerabilis et caput orbis, cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes concutio viridi velans fera cingula serto atque armata Deum sine crimine caedis adoro. crimen enim, piget heu, crimen persuaserat atrox Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta adsuetum bellis scelerarem funere ferrum, illius instinctu primus Nero matre perempta sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum polluit et proprium facinus mihi saevus inussit. post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis insanam pavit rabiem; mox et sitis arsit multorum similis, per vulnera tristia flagrans extrahere insignes animas ac ludere poenis undantesque meum in gremium defundere mortes et sub iure fori non noxia colla secare. hac me labe ream modo tempora vestra piarunt. vivo pie vobis auctoribus, inpia pridem arte Iovis, fateor; quid enim non ille cruentum tradidit? aut quid mite sibi placidumve poposcit? qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi, saeviit ac miserum foedavit sanguine saeclum. et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra non dubitent, postquam templorum sprevimus aras, adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum, victores Senonas Capitoli ex arce fugatos cum super e celso pugnarent numina saxo! qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores inculcant iterum, videant me tempore vestro iam nil tale pati: nullus mea barbarus hostis cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque ignotus capta passim vagus errat in urbe transalpina meam rapiens in vincula pubem. temptavit Geticus nuper delere tyrannus Italiam patrio veniens iuratus ab Histro has arces aequare solo, tecta aurea flammis solvere, mastrucis proceres vestire togatos; iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium? dux agminis imperiique Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius atque parens Stilicho, Deus unus Christus utrique, huius adoratis altaribus et cruce fronti inscripta cecinere tubae: prima hasta dracones praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert. illic ter denis gens exitiabilis annis Pannoniae poenas tandem deleta pependit. corpora famosis olim ditata rapinis in cumulos congesta iacent; mirabere seris, posteritas, saeclis inhumata cadavera late, quae Pollentinos texerunt ossibus agros. si potui manibus Gallorum excisa levare de cinerum squalore caput, redeunte Camillo signa renidenti fumans si fronte recepi, si potui miseras sertis redimire ruinas et male pendentes lauro praecingere turres, quo te suscipiam gremio, fortissime princeps? quos spargam flores? quibus insertabo coronis atria? quae festis suspendam pallia portis, inmunis tanti belli ac te stante sub armis libera et aure tenus Geticos experta tumultus? scande triumphalem currum, spoliisque receptis huc Christo comitante veni. date, vincula demam captivis gregibus; manicas deponite longo tritas servitio, matrum iuvenumque catervae. dediscat servire senex laris exul aviti, discat et ad patrium limen genetrice reversa ingenuum se nosse puer. timor omnis abesto; vicimus, exultare libet, quid tale repulso Poenorum quondam duce contigit? ille petitae postquam perculerat tremefacta repagula portae, Baianis resolutus aquis durissima luxu robora destituit ferrumque libidine fregit. at noster Stilicho congressus comminus ipsa ex acie ferrata virum dare terga coegit. hic Christus nobis Deus adfuit et mera virtus, illic lascivum, Campania fertilis, hostem deliciae vicere tuae; non Iuppiter acrem protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus, quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum. his ego pro meritis quae praemia digna rependam, non habeo: membra statuis effingere vile est; virtutem nil vile decet; nam vile, quod aetas eripit: aera cadunt aut fulvum defluit aurum aut candor perit argenti si defuit usus, et fuscata situ corrumpit vena colorem. viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum virtutis pretium decus inmortale secuto. regnator mundi Christo sociabere in aevum, quo ductore meum trahis ad caelestia regnum. nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, qui sub legati specie sacra mortua plorans ingenii telis et fandi viribus audet, heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa clausimus et madidas sanie deiecimus aras. unus nostra regat servetque palatia Christus; ne quis Romuleas daemon iam noverit arces, sed soli pacis Domino mea serviat aula.’ sic adfata pios Roma exoravit alumnos spernere legatum non admittenda petentem, legatum Iovis ex adytis ab haruspice missum, at non a patria; patriae sua gloria Christus, persistit tamen adfirmans iter esse viandi multifidum variumque, Deus cum quaeritur unus; hinc alios, ast inde alios properare seorsum, quemque per anfractus proprios; sed conpeta eodem fine coartari simul et concurrere in unum; quin etiam caelum atque solum, ventos, mare, nubes omnibus in commune dari, vel qui colimus te, Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis. non nego communem cunctis viventibus usum aeris, astrorum, pelagi, telluris et imbris. immo etiam iniustus pariter iustusque sub uno axe habitant, unas capit inpius et pius auras, castus et incestus, meretrix et nupta, nec alter ore sacerdotis quam myrmillonis anhelat i spiritus, aërio vitam qui temperat haustu. I nubis verna pluit zephyro inpellente, sed aeque I furis et innocui fecundat rura coloni. gurgitis aestivi sic pura fluenta viator, ut latro, fessus adit; sic piratis mare servit ut mercatori, nec fluctus secius hosti obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae. ergo capax utriusque rei natura creandis se praebet populis, nec habet discernere dispar viventum meritum, quos tantum pascere iussa est. servit enim mundus, non iudicat; hoc sibi summus naturae Dominus praescripta in tempora servat, nune adsunt homini data munera legibus isdem quis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat, velivolum ratibus mare finditur, influit imber, aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer, et res naturae fit publica promptaque cunctis, dum servant elementa suum famulantia cursum, sic probus atque reus capitalis criminis isdem sideribus facilisque poli bonitate fruuntur. vivere commune est, sed non commune mereri, denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus, Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaula, una omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum, est, ' unus et oceanus, nostrum qui continet orbem. addo aliud: nostros potant animalia fontes; ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris, spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos aura canes animatque levi fera corpora flatu. sed tantum distant Romana et barbara, quantum quadrupes abiuneta est bipedi vel muta loquenti; tantum 1 etiam qui rite Dei praecepta sequuntur, cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt, non facit ergo pares in religione tenenda aëris et caeli communio; corpora tantum gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat. nec refert, cuius generis cuiusve figurae aut cuius meriti: modo sint ut corpora terra edita terrenis quibus est vigor ex elementis; artificis quia Patris opus discrimine nullo influit in medium nec avaro munere currit, ante datum quam primus homo sordesceret Adam. . nec vitio utentum restrictum deficit aut se subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat. haud aliter solis radius, cum luminat omnes diffuso splendore locos, ferit aurea tecta, sed ferit et nigro sordentia culmina fumo. intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat carceris et rimas et taetra foramina clausi stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam. sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt regia gemmato laquearia fulva metallo. nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis quaerunt ac tumulis et larvas sanguine placant, quod sunt qui summum caeli Dominum venerantur iustitiamque litant et templum pectoris ornant. secretum sed grande nequit rationis opertae quaeri aliter quam si sparsis via multiplicetur tramitibus, et centenos terat orbita calles quaesitura Deum variata indage latentem. longe aliud verum est; nam multa amba go viarum anfractus dubios habet et perplexius errat; sola errore caret simplex via, nescia flecti in diverticulum, biviis nec pluribus anceps. Non tamen infitior duplex occurrere nobis semper iter, geminis mortalia partibus ire, cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum, altera multifida est, at simplex altera et una; una Deum sequitur, divos colit altera plures, et tot sunt eius divortia quot templorum signa, quot aereis volitant phantasmata monstris, aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, inlicit aut alios ad Saturnalia festa, aut docet occultus quae sacra Diespiter infans inter tinnitus solvi sibi poscat aenos. iamque Lupercales ferulae nudique petuntur discursus iuvenum; Megalesius hinc spado diris incensus furiis caeca ad responsa vocatur, sunt qui quadriviis brevioribus ire parati vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis, porrum et caepe deos inponere nubibus ausi, albaque et senapin 1 caeli super astra locare. Isis enim et Serapis et grandi simia cauda et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus. hos tu, Nile, colis, illos tu, Thybris, adoras: una superstitio est, quamvis non concolor error, hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis semita, quam pecudes et muta animalia carpunt uaeque latent silvis: operitur nescia caeli mens hominum saevo vivens captiva tyranno, haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti casibus, et nullo sub praeside saecla rotari. hoc iter haudquaquam magno discrimine distat hisce viis quas vos teritis, qui numina multa et portenta deum summum numerosa putatis, simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse sublimem dextro celsa ad fastigia clivo, prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis praedita divitiis et abundans luce perenni, et quae praeteritos possit pensare labores, multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra centifidum confundit iter; trahit inde sophistas barbatos, trahit hinc opibus vel honore potentes; inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit, instigat bacchantis anus ambage Sibyllae, involvit mathesi, magicas inpellit in artes, omine sollicitat, capit augure, territat extis. cernis ut una via est multis anfractibus errans, talem passa ducem qui non sinat ire salutis ad Dominum, sed mortis iter per devia monstrat, devia picta bonis brevibus, sed fine sub ipso tristia et in subitam praeceps inmersa Charybdem? ite procul, gentes! consortia nulla viarum sunt vobis cum plebe Dei; discedite longe et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille praevius infernae perplexa per avia noctis! at nobis vitae Dominum quaerentibus unum lux iter est et clara dies et gratia simplex. spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris, ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae, nec currunt pariter capta et capienda voluptas. ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat. audio per Pharios Nilum discurrere campos more suo viridisque sata stagnare Canopi. aut veniat sicco qui flumine nuntius adfert ieiunam squalere siti sub pulvere Memphim. nec Pelusiacae limum sudare paludis. num fons arcano naturae tectus operto aruit, et tenuem vix stillat vena liquorem? num refugus nostras odit praestringere ripas amnis et exustos cursum deflectit ad Indos? num tractu in medio bibulus vorat alveus undam fluminis et subito stagna absorbentur hiatu, ne sulcos operire vadis neve arida possint Aegypti per plana trahi glebasque rigentes infusis ad pingue lutum mollire fluentis, unde seges late crinitis fluctuet agris, densius et gravidis se vestiat aequor aristis? respice, num Libyci desistat ruris arator frumentis onerare rates et ad ostia Thybris mittere triticeos in pastum plebis acervos, numne Leontini sulcator solvere campi cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas, nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta vehens granaria classis. ergo piris mensas silvestribus inplet arator Poenus et evulsas Siculus depascitur herbas, iamque Remi populo quernas Sardinia glandes subpeditat, iam coma cibus lapidosa Quintum? quis venit esuriens magni ad spectacula circi? quae regio gradibus vacuis ieiunia dira sustinet? aut quae Ianiculi mola muta quiescit? quantos quaeque ferat fructus provincia quamque ubere fecundo large fluat orbis opimus, indicio est annona, tuae quae publica plebi, Roma, datur tantaeque manus longa otia pascit. sit fortasse aliquis paulo infecundior annus: nil mirum nec in orbe novum, didicere priores perpessi plerumque famem, si tabidus aër siccavit tenues ardenti sidere nubes nec vernas infudit aquas creberrimus imber fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam conceptas tenero solidaret lacte medullas, adflatum calido sucum contraxit ab euro ieiunosque tulit calamos atque inrita vota agricolae sterilis stipularum silva fefellit. his, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante subiacuit quam Palladium, quam Vesta penates sub lare Pergameo servarent igne reposto, quam Priami genitor conductis moenia fabris extrueret, quam virgo suas fundaret Athenas Pallas; in his quoniam vestalis origo favillae urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est sacraruntque focos aut Phryx aut Graius alumnos. antiquis elementa labant erroribus, ac de legitimo discussa modo plerumque feruntur in casus alios quam lex habet aut iter anni. nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit; seminis aut teneri turgens dum germinat herba, continuis nimiisque perit constricta pruinis nec potis est tenuem telluri adfigere fibram; mox eiecta solo glacie sidente superfit nudaque subducto radix avellitur arvo. ancipites tribuli subeunt et carduus horrens; hos fert sicca sitis, hunc ebrius educat umor. temperies effusa minus vel plus agit istos terrarum morbos et mundum vulnerat aegrum. non aliter nostri corruptus corporis usus in vitium plerumque cadit nec in ordine recto perstat et excessu moderaminis adficit artus; unus enim status est mundique et corporis huius quod gerimus; natura eadem sustentat utrumque. edita de nihilo crescunt, nihilumque futura aut titubant morbis aut tempore victa senescunt, nec natura caret vitio, cui terminus instat. semper, crede, polus variis proventibus annos texuit: hos multa ditavit fruge fluentes, quosdam infelices astris damnavit iniquis, spe cassa et sterili curam frustratus agrestem. sed si vestales ulciscitur ista puellas pestis, ab infido quae gignitur inproba mundo, . cur non Christicolum tantum populatur agellos, per quos virginibus vestris stata dona negantur? utimur et ruris reditu et ratione colendi, exercere manum non paenitet: et lapis illic si stetit, antiquus quem cingere sueverat error fasceolis vel gallinae pulmone rogare, frangitur et nullis violatur Terminus extis, et quae fumificas arbor vittata lucernas servabat, cadit ultrici succisa bipenni. nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli aut tempestatis clementia laeta serenae, temperet aut pluvius qui culta novalia ventus. sed nec magno opus est frugi viventibus, et eum maxima proveniunt non amplo in gaudia censu solvimur inque lucrum studio exultamus avaro. nam quibus aeternum spes informatur in aevum, omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas. o felix nimium, sapiens et rusticus idem, qui terras animumque colens inpendit utrisque curam pervigilem, quales quos inbuit auctor Christus, et adsumptis dedit haec praecepta colonis: ‘semina cum sulcis committitis, arva cavete dura lapillorum macie, ne decidat illic quod seritur, primo quoniam praefertile germen luxuriat, suco mox deficiente sub aestu sideris igniferi sitiens torretur et aret; neve in spinosos incurrant semina vepres, aspera nam segetem surgentem vincula texunt ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis; et ne iacta viae spargantur in aggere grana, haec avibus quia nuda patent passimque vorantur inmundisque iacent foeda ad ludibria corvis.’ his Deus agricolam confirmat legibus; ille ius caeleste Patris non summa intelligit aure, sed simul et cordis segetem disponit et agri, ne minus interno niteant praecordia cultu quam cum laeta suas ostentant iugera messes. extirpamus enim sentos de pectore vepres, ne vitiosa necent germen vitale flagella, ne frugem segetemque animae spinosa malorum inpediat sentix scelerum peccamine crebro, glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus flagret et effetis urat charismata venis, denique ne iecoris detrita in parte relinquat vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus, deserat obscenisque avibus permittat edendam, et proiecta fides hosti sit praeda volucri. talis nostrorum sollertia centiplicatos agrorum rediget fructus, quibus acrius instat, nec metuit ne congestum populetur acervum curculio vel nigra cavis formica recondat. sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris: et pudor et sancto tectus velamine vultus, et privatus honos nec nota et publica forma, et rarae tenuesque epulae et mens sobria semper, lexque pudicitiae vitae cum fine peracta. hinc decies deni rediguntur in horrea fructus, horrea nocturno non umquam obnoxia furi, nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam fraude resignantur; fraus terris volvitur imis. quae nunc Vestalis sit virginitatis honestas discutiam, qua lege regat decus omne pudoris. ac primum parvae teneris capiuntur in annis, ante voluntatis propriae quam libera secta, laude pudicitiae fervens et amore deorum, iusta maritandi condemnet 1 vincula sexus, captivus pudor ingratis addicitur aris, nec contempta perit miseris sed adempta voluptas corporis intacti: non mens intacta tenetur, nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum vulnus et amissas suspirat femina taedas; tum quia non totum spes salva interficit ignem, nam resides quandoque faces adolere licebit festaque decrepitis obtendere flammea canis; tempore praescripto membra intemerata requirens tandem virgineam fastidit Vesta senectam. dum thalamis habilis tumuit vigor, inrita nullus fecundavit amor materno viscera partu; nubit anus veterana sacro perfuncta labore, desertisque focis, quibus est famulata iuventas, transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas, discit et in gelido nova nupta tepescere lecto. interea dum torta vagos ligat infula crines fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, fertur per medias ut publica pompa plateas pilento residens molli, seque ore retecto inputat attonitae virgo spectabilis urbi. inde ad consessum caveae pudor almus et expers sanguinis it pietas hominum visura cruentos congressus mortesque et vulnera vendita pastu spectatura sacris oculis, sedet illa verendis vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis. o tenerum mitemque animum! consurgit ad ictus et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa delicias ait esse suas, pectusque iacentis virgo modesta iubet converso pollice rumpi, ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, altius inpresso dum palpitat ense secutor. hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent? an quoniam podii meliore in parte sedentes spectant aeratam faciem quam crebra tridenti inpacto quatiant hastilia, saucius et quam vulneribus patulis partem perfundat harenae cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet? quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma, te precor, Ausonii dux augustissime regni, et tam triste sacrum iubeas, ut cetera, tolli. perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni, quem tibi supplendum Deus et genitoris amica servavit pietas? solus ne praemia tantae virtutis caperet, partem tibi, nate, reservo dixit, et integrum decus intactumque reliquit. adripe dilatam tua, dux, in tempora famam, quodque patri superest, successor laudis habeto. ille urbem vetuit taurorum sanguine tingui: tu mortes miserorum hominum prohibeto litari. nullus in urbe cadat, cuius sit poena voluptas, nec sua virginitas oblectet caedibus ora. iam solis contenta feris infamis harena nulla cruentatis homicidia ludat in armis. sit devota Deo, sit tanto principe digna et virtute potens et criminis inscia Roma, quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.