Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe vidimus, o Christi Valeriane sacer, incisos tumulis titulos et singula quaeris nomina: difficile est ut replicare queam, tantos iustorum populos furor inpius hausit, cum coleret patrios Troia Roma deos. plurima litterulis signata sepulcra loquuntur martyris aut nomen aut epigramma aliquod, sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas marmora, quae solum significant numerum. quanta virum iaceant congestis corpora acervis nosse licet, quorum nomina nulla legas, sexaginta illic defossas mole sub una reliquias memini me didicisse hominum, quorum solus habet conperta vocabula Christus, utpote quos propriae iunxit amicitiae, haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes rerum apices veterum per monumenta sequor, invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati presbyter attigerat nostra sequenda negans, usque ad martyrii provectum insigne tulisse lucida sanguinei praemia supplicii, nec mirere senem perversi dogmatis olim munere ditatum catholicae fidei, cum iam vesano victor raperetur ab hoste exultante anima carnis ad exitium, plebis amore suae multis comitantibus ibat. consultus quaenam secta foret melior, respondit: ‘fugite, o miseri, execranda Novati scismata, catholicis reddite vos populis. una fides vigeat, prisco quae condita templo est, quam Paulus retinet quamque cathedra Petri, quae docui, docuisse piget: venerabile martyr cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.’ his ubi detorsit laevo de tramite plebem monstravitque sequi qua via dextra vocat, seque ducem recti spretis anfractibus idem praebuit, erroris qui prius auctor erat, sistitur insano rectori Christicolas tunc ostia vexanti per Tiberina viros. illo namque die Roma secesserat, ipsos peste suburbanos ut quateret populos, non contentus humum celsae intra moenia Romae tinguere iustorum caedibus assiduis. Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam cerneret eluvie sanguinis affluere, protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram quaeque loca aequoreus proxima portus habet, inter carnifices et constipata sedebat officia extructo celsior in solio. discipulos fidei detestandique rebelles idolii ardebat dedere perfidiae, carcereo crinita situ stare agmina contra iusserat horrendis excrucianda modis, inde catenarum tractus, hinc lorea flagra stridere, virgarum concrepitare fragor, ungula fixa cavis costarum cratibus altos pandere secessus et lacerare iecur, ac iam lassatis iudex tortoribus ibat in furias cassa cognitione fremens, nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus supplicia, auderet qui vitiare animam, inde furens quaesitor ait: ‘iam, tortor, ab unco desine; si vana est quaestio, morte agito, huic abscide caput, crux istum tollat in auras viventesque oculos offerat alitibus, hos rape praecipites et vinctos conice in ignem, sit pyra quae multos devoret una reos. en tibi quos properes rimosae inponere cumbae, pellere et in medii stagna profunda freti. quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor vexerit et tumidis caesa labarit aquis, dissociata putrem laxent tabulata carinam conceptumque bibant undique naufragium, squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum belua consumptis cruda cadaveribus.’ haec persultanti celsum subito ante tribunal offertur senior nexibus inplicitus. stipati circum iuvenes clamore ferebant ipsum Christicolis esse caput populis: si foret extinctum propere caput, omnia vulgi pectora Romanis sponte sacranda deis. insolitum leti poscunt genus et nova poenae inventa, exemplo quo trepident alii. ille supinata residens cervice: quis, inquit, dicitur? adfirmant dicier Hippolytum. ‘ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales, intereatque feris dilaceratus equis.’ vix haec ille, duo cogunt animalia freni ignara insueto subdere colla iugo, non stabulis blandive manu palpata magistri imperiumque equitis ante subacta pati, sed campestre vago nuper pecus e grege captum, quod pavor indomito corde ferinus agit. iamque reluctantes sociarant vincula bigas, oraque discordi foedere nexuerant. temonis vice funis inest, qui terga duorum dividit et medius tangit utrumque latus, deque iugo in longum se post vestigia retro protendens trahitur, transit et ima pedum. huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo cornipedum refugas orbita trita vias, crura viri innectit laqueus nodoque tenaci adstringit plantas cumque rudente ligat, postquam conposito satis instruxere paratu martyris ad poenam verbera, vincla, feras, instigant subitis clamoribus atque flagellis, iliaque infestis perfodiunt stimulis, ultima vox audita senis venerabilis haec est: hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam. prorumpunt alacres caecoque errore feruntur, qua sonus atque tremor, qua furor exagitant. incendit feritas, rapit impetus et fragor urget, nec cursus volucer mobile sentit onus. per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat fluminis aut torrens oppositus cohibet, prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt, prona, fragosa petunt, ardua transibunt, scissa minutatim labefacto corpore frusta carpit spinigeris stirpibus hirtus ager. pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret, parte rubent frondes, parte madescit humus, exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo multicolor fucus digerit omne nefas, picta super tumulum species liquidis viget umbris effigians fracti membra cruenta viri. rorantes saxorum apices vidi, optime papa, purpureasque notas vepribus inpositas. docta manus virides imitando effingere dumos luserat e minio russeolam saniem. cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo membra per incertos sparsa iacere situs, addiderat caros gressu lacrimisque sequentes, devia quo fractum semita monstrat iter. maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant, inplebantque sinus visceribus laceris. ille caput niveum conplectitur ac reverendam canitiem molli confovet in gremio; hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas et genua et crurum fragmina nuda legit. palliolis etiam bibulae siccantur harenae, ne quis in infecto pulvere ros maneat, si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis insidet, hunc omnem spongia pressa rapit, nec iam densa sacro quidquam de corpore silva obtinet aut plenis fraudat ab exequiis, cumque recensetis constaret partibus ille corporis integri qui fuerat numerus, nec purgata aliquid deberent avia toto ex homine extersis frondibus et scopulis, metando eligitur tumulo locus: ostia linquunt, Roma placet, sanctos quae teneat cineres, haud procul extremo culta ad pomeria vallo mersa latebrosis crypta patet foveis: huius in occultum gradibus via prona reflexis ire per anfractus luce latente docet, primas namque fores summo tenus intrat hiatu inlustratque dies limina vestibuli, inde ubi progressu facili nigrescere visa est nox obscura loci per specus ambiguum, occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis, quae iaciant claros antra super radios, quamlibet ancipites texant hinc inde recessus arta sub umbrosis atria porticibus, at tamen excisi subter cava viscera montis crebra terebrato fornice lux penetrat, sic datur absentis per subterranea solis cernere fulgorem luminibusque frui. talibus Hippolyti corpus mandatur opertis, propter ubi adposita est ara dicata Deo. illa sacramenti donatrix mensa eademque custos fida sui martyris adposita servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro, pascit item sanctis Tibricolas dapibus, mira loci pietas et prompta precantibus ara spes hominum placida prosperitate iuvat, hic corruptelis animique et corporis aeger oravi quotiens stratus, opem merui, quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos, conplecti licitum est, scribo quod haec eadem, Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus posse dedit, quod quis postulet, adnuere, ipsa, illas animae exuvias quae continet intus, aedicula argento fulgurat ex solido, praefixit tabulas dives manus aequore levi candentes, recavum quale nitet speculum, nec Pariis contenta aditus obducere saxis addidit ornando clara talenta operi, mane salutatum concurritur: omnis adorat pubis; eunt, redeunt solis ad usque obitum. conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos permixtim populos religionis amor. oscula perspicuo figunt inpressa metallo, balsama defundunt, fletibus ora rigant. iam cum se renovat decursis mensibus annus natalemque diem passio festa refert, quanta putas studiis certantibus agmina cogi, quaeve celebrando vota coire Deo? urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide. nec minus Albanis acies se candida portis explicat et longis ducitur ordinibus, exultant fremitus variarum hinc inde viarum, indigena et Picens plebs et Etrusca venit, concurrit Samnitis atrox, habitator et altae Campanus Capuae, iamque Nolanus adest, quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum pigneribus rapidum carpere gestit iter. vix capiunt patuli populorum gaudia campi, haeret et in magnis densa cohors spatiis, angustum tantis illud specus esse catervis haud dubium est, ampla fauce licet pateat, stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum tunc adeat cultu nobile regifico, parietibus celsum sublimibus atque superba maiestate potens muneribusque opulens. ordo columnarum geminus laquearia tecti sustinet auratis suppositus trabibus. adduntur graciles tecto breviore recessus, qui laterum seriem iugiter exsinuent. at medios aperit tractus via latior alti culminis exsurgens editiore apice. fronte sub adversa gradibus sublime tribunal tollitur, antistes praedicat unde Deum. plena laborantes aegre domus accipit undas, artaque confertis aestuat in foribus, maternum pandens gremium, quo condat alumnos ac foveat fetos adcumulata sinus. si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, annua festa inter dinumerare velim, crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus lucis honoratae praemia restituens, inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni Eulaliaeque dies currat et iste tibi. sic te pro populo, cuius tibi credita vita est, orantem Christus audiat omnipotens; sic tibi de pleno lupus excludatur ovili, agna nec ulla tuum capta gregem minuat; sic me gramineo remanentem denique campo sedulus aegrotum pastor ovem referas; sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.