Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu dogmata catholicam maculent male prodita linguam, ille Patrem pellens solio detrudit in artum corporis humani gestamen, nec pavet ipsum obiectare neci duroque adfigere ligno. passibilisne Deus? cuius species et imago nulli visa umquam: nec enim conprendier illa maiestas facilis sensuve oculisve manuve. Ioannis magni celebris sententia praesto est, haud umquam testata Deum potuisse videri. ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo eminus ardentis penetravit acumine visus, qui se forma hominis non induit, et Deitatis inmensum adsumpto non temperat ore modove. aut evangelici pietas spernenda libelli iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati vis intacta Patris, non admiscenda caducis. sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit, humanis aliquando oculis concurrere promptum, quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco umentique acie potuit nebulosus adire, quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso infusum vidit Gnatum; nam Filius hoc est, quod de Patre micans se praestitit inspiciendum per species quas possit homo conprendere visu. nam mera maiestas est infinita, nec intrat obtutus, aliquo ni se moderamine formet. hoc vidit princeps generosi seminis Abram, iam tunc dignati terras invisere Christi hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram. hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob, ipse dator legis divinae accedere coram iussus, amicitiae conlato qui stetit ore comminus et sacris coniunxit verba loquellis, carnis in effigie Christum se cernere sensit. sed maiora petens animum per vota tetendit inconcessa homini, plusquam mortale laborans ipsum, quantus erat, sine corpore visere Christum, denique post multi sermonis mutua, postque conspectum praesentis Eri et consortia longa, quaeso ait ut liceat te nune, Deus optime, nosse. respondit Dominus ‘mea, non me, eernere iustis posteriora dabo.’ quid apertius, absque aliena quam sumat faeie verbum non posse videri, posse tamen, eum malit, idem numquam Patre viso terrenis oeulis habitu se ostendere nostro, saepe et in angelieas vel mortales moderatum induci species, queat ut sub imagine eerni? hoc verbum est quod vibratum Patris ore benigno sumpsit virgineo fragilem de corpore formam. inde figura hominis nondum sub carne Moysi obieeta effigiem nostri signaverat oris, quod quandoque Deus verbi virtute eoactum sumpturus corpus faciem referebat eandem. sed tamen et sentam visa est excita cremare flamma rubum. Deus in spinis volitabat aeutis, vulnificasque eomas innoxius ignis agebat, esset ut exemplo Deus inlapsurus in artus spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis et peccata malis hirsuta doloribus inplent. inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis luxuriam virgis inhonesto effundere suco coeperat et nodos per acumina crebra ligabat. cernere erat steriles subito splendescere frondes, accensisque eitum foliis magno inpete late conlucere Deum, nec spinea laedere texta, lambere sanguineos fructus et poma eruenta, stringere mortiferi vitalia germina ligni, quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae, quem contorta rubus densis cruciatibus edit. ergo nihil visum nisi quod sub carne videndum, lumen imago Dei, verbum Deus et Deus ignis, qui sentum nostri peccamen corporis inplet; nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor, qui negat intuitu fontem Deitatis adiri, credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo. visibilis de fonte Deus, non ipse Dei fons visibilis; cerni potis est qui nascitur, at non innatus cerni potis est: latet os Patris illud unde Deus qui visibilem se praestitit olim, tale aliquid formans in sese quale secuta est passio, quae corpus sibi vindicat; ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti. ille famem patitur, fel potat et haurit acetum, ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem. dicite, sacrilegi doctores, qui Patre summo desertum iacuisse thronum contenditis illo tempore quo fragiles Deus est inlapsus in artus, ergo Pater passus? quid non malus audeat error? ipse puellari conceptus sanguine crevit? ipse verecundae distendit virginis alvum? et iam falsiloqua est divini pagina libri, quae verbum in carnis loquitur fluxisse figuram? at non, qui verbi Pater est, caro factus habetur. fige gradum, Scriptura, tuum; nil mobile et anceps adfirmasse decet: Pater est, quem cernere nulli est licitum; Pater est, qui numquam visus in orbe est, nec mundana inter radiavit lumina coram. verbum conspicuum misit, missumque recepit cum voluit: verbo praestrinxit viscera purae virginis, et verbo struxit puerilia membra, ipse quidem in terris virtute et numine praesens semper adest quocumque loci, nec pars vacat ulla maiestate Patris; nusquam est genitor Deus absens, per verbum sed semper adest; atque inde Philippo Christus ait ‘tanto tecum iam tempore versor, et Patrem te nosse negas, quem perspicis in me?’ est invisibilis donum Patris edere natum visibilem, per quem valeat Pater ipse videri, nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis caecorum; caecos loquor, atra socordia quorum corde tenebroso verum perpendere nescit, quem si perspicuum mortalibus infitiaris, fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus innocuas inter flammas procul exspatiantem, calcantem rapidos inadustis fratribus ignes, nempe ait ‘o proceres, tris vasta incendia anhelis accepere viros fornacibus; additus unus ecce vaporiferos ridens intersecat ignes. Filius ille Dei est; fateorque et victus adoro. inrisas removete faces, taedasque tepentes subtrahite; friget succensi sulpuris ardor. Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum, quem video, Deus ipse, Dei certissima proles, imperat inmensis ardoribus et domat iras, insultans famulante rogo, piceosque furores conprimit et rabiem flammarum algescere cogit, barbaricos calida aura sinus non tangere iussa praeterit et tenues stridens transcurrit amictus, ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras, ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro.’ haec ait, et varios iubet obmutescere cantus, organa, sambucas, citharas calamosque tubasque. stulta superstitio tacuit, vox festa quievit, quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum. carmina sanctorum resonant iam sola virorum triplice concentu regem laudantia caeli, qui mare, qui terras, qui lucida sidera fecit, ignibus et mediis securos texit alumnos. semper in auxilium Sermo Patris omnipotentis descendit servando homini, mortalia semper admiscenda sibi proprio curavit amore, ut socianda caro Dominoque inplenda perenni, degenerem vitam quae tunc animalis agebat, exemplo mutaret eri, similesque per artus 1 cernere consortem terreni adsuesceret oris, participemque suum visu velut obside nosse, et consanguineo paulatim accedere Christo. ergo animalis homo quondam, nunc Spiritus illum transtulit ad superi naturam seminis, ipsum infundendo Deum mortalia vivificantem. nunc nova materies solidata intercute flatu, materies sed nostra tamen, de virgine tracta, exuit antiquae conrupta exordia vitae, inmortale bonum proprio spiramine sumens, filius ille hominis, sed Filius ille Tonantis, iam solus vultum Patris aspicit et videt ipsum. nemo Patrem novit nisi Filius et cui monstrat Filius, et nostri mediator et omnipotentis. denique concludam brevis ut conpendia summae: non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit. Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli, depositorque Patris Natique insane negator, nonne Patrem violas dum Natum scire recusas? quandoquidem non est genitor, nisi filius extet, nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas, sed fortasse velis patriae pietatis honore despoliare Deum, contentus nomine nudo, quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim. ecquis in idolio recubans inter sacra mille ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture, non putat esse deum summum et super omnia solum? quamvis Saturnis Iunonibus et Cythereis, portentisque aliis fumantes consecret aras, attamen in caelum quotiens suspexit, in uno constituit ius omne deo, cui serviat ingens virtutum ratio variis instructa ministris, quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis, quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem latrantemque throno caeli praeponat Anubem? nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus dat solium, quamvis olidam persolvat acerram sacrilegisque molam manibus rimetur et exta. consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum. defluit his gradibus rursusque revolvitur in se; est Deus, est et homo; fit mortuus et Deus idem est. omnia percurrit naturae munia pronae, ut sursum Patris in gremium replicata reportet mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus, haec fore cum veterum cecinissent organa vatum, nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella experti, heroum tandem intelleximus orsa priscorum et viso patefacta oracula Christo, haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur. hoc sequimur: numquam detracto nomine Nati appellare Patrem, Patris et sine nomine numquam Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unus Spiritus intersit Natumque Patremque vocare; sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu tris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus. nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum scimus ab innato, vere Pater et sata vere sit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse. perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente nascendi nova materies, ac se Deus ultro ediderit natumque sibi se fecerit ipsum, nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt, qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc Filius, auctore genitus quod sit Patre summo, summus et ipse tamen; nec enim minor aut Patre dispar. unde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem vim maiestatis patriae generosus haberet Filius, idque Deus genitor, quod Filius, esset? pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum gignere, si fas est humanos tendere sensus usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque praevenit antiquos, et principium super ipsum eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit. cum sit difficilis via noscere principiorum semina, qui dabitur mortali exquirere quidnam ultra principium Deus egerit, aut quo pacto ediderit verbum, quod principio caret omni? hoc solum scimus, quod traditur esse Deum, quem non genitus genitor generaverit, unus et unum, integer integrum, non coeptum sed tamen ortum, et conperpetuum retro Patris et Patre natum, sed nec decisus Pater est, ut pars Patris esset Filius, extendens nec se substantia tractim produxit minuitque aliquid de numine pleno, dum mutata novum procudit portio Natum. non convertibilis nec demutabilis umquam est Deus aut gignendo aliquid sibi detrahit, atqui totus et ex toto Deus est, de lumine lumen, quando autem lumen sine lumine? quando refulgens lux fulgore caret? quando est ut proditus ignis ignem deminuat? quando Pater et Deus et lux non lucis Deus et Pater est? qui, si Pater olim non fuit, et serum genuit post tempora Natum, fit novus, inque novum ius proficit, absit, ut umquam plenus proficiat, qui non eget incremento. et Deus et genitor lumenque et gloria semper ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset, sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor, haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, perdite, catholica non es de plebe, sed unus de grege turifero, venerator Deucalionum, devotus cippo, ficulni stipitis unctor. quin potius scrutare Dei signacula in ipso fonte vetustatis, percurre scrinia primi scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur, fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix, nec sago clangore loquax et stridula cornix rem docuere Dei, sed coram proditus ipse, ipse Deus trepidum mortalem mitis amico inbuit adloquio seque ac sua summa retexit, nimirum meminit scriptor doctissimus illo orbis principio non solum nec sine Christo informasse Patrem facturae plasma novellae. fecit ait ‘condens hominem Deus, et dedit olli ora Dei.’ quidnam est aliud quam dicere ‘solus non erat, atque Deo Deus adsistebat agenti,’ cum Dominus faceret Domini sub imagine plasma? Christus forma Patris, nos Christi forma et imago; condimur in faciem Domini bonitate paterna, venturo in nostram faciem post saecula Christo, possum multa sacris exempla excerpere libris, ni refugis, quae te doceant non in Patre solo vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum esse Deum, velut illud ait genealogus idem: a Domino Dominus flammam pluit in Sodomitas. quis Dominus, de quo Domino, si solus ab arce siderea spectat Pater aut ardescit in iras? Filius armatam Domini Patris ignibus iram spargebat Dominus: sunt unum fulmen utraque. Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent auditus stupidas ut possent 1 tangere fibras, audissent Dominum virtutum, qui pereuntes venerat ut servaret oves; sed ab auribus omnis Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal finxerat auriculasque suo spoliarat honore, dux populi peccantis adest de monte corusci luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo incisas digito caeca ad tentoria defert, sed cadit in faciem plebs non visura profundae legis in effigie scriptum per enigmata Christum, infelix, quae luce oculos praestricta paventes texerit et presso faciem velarit amictu! at nos reiecto Christum velamine coram cernimus atque Deum vultu speculantur aperto, nec sub lege gravi depressa fronte iacemus, sed legis radium sublimi agnoscimus ore. heu, frondosa prius ramis felicibus arbos, pinguibus, heu, quondam radix oleagina bacis! ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro truncus et externi vestitur cortice libri, iam miserere tui. non se silvestris olivi surculus exultans alieno stipite iactat, sed monet ut generis proprii memor unguine amaro contristare comas desuescas, stirpe nec imo invideas missis in celsa cacumina virgis, blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum. pascha tuum dic, dic, cuius de sanguine festum tam sollemne tibi est? quis tandem caeditur agnus anniculus? sacer ille tibi redeuntibus annis, sed sacer in pecude. stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore? hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, 1 haec regis Pharii regnum ferale resolvit, deque potestatis mundanae grandine densa eripit Abraham cum stirpe et gente fideli. Abrahae genus est verum, cui sanguis in ore creditus inscriptusque rubet, cui visus in orbe haud dubitante fide Deus est, Deus ex Patre verus. ille Deum vidit, visum mox credidit: at tu, posteritas carnis, carnaliter omnia cernens, carnis opus sub lege geris, quam spiritus inplet interior; nec enim caelo lex carnea fluxit, quam tu carne colis, sed Christo feta meamque spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae prima fides, nostrisque Pater promiserat olim perspiciendum oculis et legis voce probandum? nec solum legis; nam quae iam littera Christum non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi laude referta novis celebrant miracula libris? Hebraeus pangit stilus, Attica copia pangit, pangit et Ausoniae facundia tertia linguae, Pilatus iubet ignorans ‘I, scriba, tripictis digere versiculis quae sit subfixa potestas, fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua agnoscat Iudaea legens et Graecia norit et venerata Deum percenseat aurea Roma.’ quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi! lux et decus et spes praesidiumque meum, requies o certa laborum, blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons, castus amor, pulchra species, sincera voluptas! si gens surda negat sibi tot praeconia de te, tam multas rerum voces elementaque tantae nuntia laetitiae stolidas intrare per aures, audiat insanum bacchantis energima monstri, quod rabidus clamat capta inter viscera daemon, et credat miseranda suis. torquetur Apollo nomine percussus Christi, nec fulmina Verbi ferre potest; agitant miserum tot verbera linguae, quot laudata Dei resonant miracula Christi. intonat antistes Domini ‘fuge, callide serpens, exue te membris, et spiras solve latentes, mancipium Christi, fur corruptissime, vexas. desine, Christus adest, humani corporis ultor: non licet ut spolium rapias, cui Christus inhaesit. pulsus abi, ventose liquor; Christus iubet, exi.’ has inter voces medias Cyllenius ardens eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes, ecce Gerasenos legio ruit effera porcos, et post multiplices busti sub rupe catenas, poenarum gemitus longis grunnitibus edit. clamarat, sed ab ore hominis ‘cognoscimus, Iesu nate Deo, nate sceptris et germine David, quid sis, quid venias; qua nos virtute repellas novimus, adventusque tui terrore iacemus.’ haec, Iudaea, tuas vox non pervenit ad aures? pervenit, mentem sed non penetravit egenam lucis, et a primis foribus disclusa refugit. audiit adventum Domini, quem solis Hiberi vesper habet, roseos 1 et qui novus exeipit ortus. laxavit Scythicas verbo penetrante pruinas vox evangeliea, Hyreanas quoque fervida brumas solvit, ut exutus glaeie iam mollior amnis Caucasea de eote fluat Rhodopeius Hebrus, mansuevere Getae, feritasque eruenta Geloni laete mero sitiens exsanguia poeula miscet libatura saeros Christi de sanguine potus, novit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri dedere crinitos ad Christi altaria reges, ex quo mortalem praestrinxit Spiritus alvum, Spiritus ille Deus, Deus et se corpore matris induit atque hominem de virginitate ereavit, Delphica damnatis tacuerunt sortibus antra, non tripodas eortina regit, 2 non spumat anhelus fata Sibyllinis fanaticus edita libris, perdidit insanos mendax Dodona vapores, mortua iam mutae lugent oracula Cumae, nec responsa refert Libyeis in Syrtibus Hammon. ipsa suis Christum Capitolia Romula maerent principibus lucere Deum, destructaque templa imperio cecidisse ducum, iam purpura supplex sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi, vexillumque crucis summus dominator adorat. principibus tamen e cunctis non defuit unus me puero, ut memini, ductor fortissimus armis, conditor et legum, celeberrimus ore manuque, consultor patriae, sed non consultor habendae relligionis, amans ter centum milia divum. perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi, augustum caput ante pedes curvare Minervae fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae, quin et Apollineo frontem submittere gypso aut Pollucis equum suffire ardentibus extis. forte litans Hecaten placabat sanguine multo; pontificum festis ferienda securibus illic agmina vaccarum steterant, vitulasque revincta fronte coronatas umbrabat torta cupressus. iamque insertato reserarat viscera cultro vittatus de more senex manibusque cruentis tractabat trepidas letali frigore fibras, postremosque animae pulsus in corde tepenti callidus interpres numeris et fine notabat: cum subito exclamat media inter sacra sacerdos pallidus ‘en quid ago? maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis? ecce Palatinus pateram retinere minister non valet, elisa destillant balsama dextra, flamen et ipse suas miratur vertice laurus cedere, et incertum frustratur victima ferrum, nescio quis certe subrepsit Christicolarum hic iuvenum; genus hoc hominum tremit infula et omne pulvinar divum, lotus procul absit et unctus; pulchra reformatis redeat Proserpina sacris.’ dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum cerneret exerto minitantem fulmine Christum, ipse quoque exanimis posito diademate princeps pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus chrismatis inscripto signaret tempora ligno, qui Zoroastreos turbasset fronte susurros. armiger e cuneo puerorum flavicomantum, purpurei custos lateris, deprenditur unus, nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro proicit ac signum Christi se ferre fatetur. prosiluit pavidus deiecto antistite princeps marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, dum tremefacta cohors dominique oblita supinas erigit ad caelum facies atque invocat Iesum, iamne piget facti? iam paenitet? en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix. destructone iacent Solomonia saxa metallo aedificata manu? iacet illud nobile templum, cur iacet? artificis quia dextra solubilis illud caemcntum struxit resolubile; iure solutum est et iacet, in nihilum quoniam redit omne politum. quod fieri recipit, recipit quandoque perire, si nostrum contra quod sit vis discere templum, est illud quod nemo opifex fabriliter aptans conposuit, quod nulla abies pinusve dolata texuit, exciso quod numquam marmore crevit; cuius onus nullis fultum sublime columnis fornice curvato tenui super arte pependit, sed verbo factum Domini; non voce sonora, sed verbo, quod semper erat. verbum caro factum est. hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu expugnare volens flagris, cruce, felle petisti, destructum iacuit poenis vexantibus: esto, matris enim ex utero quod destrueretur habebat, sed quod morte brevi materna ex parte solutum est maiestate Patris vivum lux tertia reddit, vidisti angelicis comitatum coetibus alte ire meum, cuius servor munimine, templum, illius aeternae suspendunt culmina portae, ac per inacccssas scalarum gloria turres tollitur et gradibus lucet via candida summis, at tua congcstae tumulant holocausta ruinae, quid mereare Titus docuit, docuere rapinis Pompeianae acies, quibus exstirpata per omnes terrarum pelagique plagas tua membra feruntur. exibis vagus huc illuc fluitantibus errat Iudaeus, postquam patria de sede revulsus supplicium pro caede luit, Christique negati sanguine respersus commissa piacula solvit, en quo priscorum virtus defluxit avorum! ervit ab antiquis dilapsa fidelibus heres nobilitas, sed iam non nobilis; illa recentem suspectat 1 captiva fidem, vis tanta novellae credulitatis inest; Christum confessa triumphat gens infida prius, Christi sed victa negatrix subditur imperio dominos sortita fideles. Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori instituunt media Christum ratione secuti, hoc tantum, quod verus homo est, at caelitus illum adfirmant non esse Deum; pietate fatentur, maiestate negant: morum pro laude sacratum concelebrant, adimunt naturae summa supernae. omne opus egregium, per quod sollertia pollens emicat, ingenii est aut roboris: illud acuto corde viget, duris excellit viribus istud. mortale est sed utrumque homini; nam cana senescunt ingenia et validos consumunt saecla lacertos. haec nos in Domini virtute et laude perenni non sequimur: sequimur nullo quod semine terrae germinat, inmundum quod non de labe virili sumit principium; tener illum seminat ignis, non caro nec sanguis patrius nec foeda voluptas, intactam thalami virtus divina puellam sincero adflatu per viscera casta maritat; inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse credatur Christus sic conditus, innuba virgo nubit spiritui, vitium nec sentit amoris, pubertas signata manet; gravis intus et extra incolumis, florens de fertilitate pudica, iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater. quid renuis? quid inane caput, non credule, quassas? angelus hoc saneto fore nuntiat 1 ore: plaeetne credere et angelicis aurem reserare loquellis? ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri credidit atque ideo concepit credula Christum; credentes nam Christus adit, dubitabile pectus sub titubante fide refugo contemnit honore, virginitas et prompta fides Christum bibit alvo cordis et intactis condit paritura latebris, crede quod emissus solio Patris angelus infit. vel, si concretus liquidam de sidere vocem non capit auditus, mulier quid coniuge praegnans clamet anus credens et tandem sobrius audi. mira fides! utero puer interceptus anili virgineum Dominum materno ex ore salutat, primus et infantem non natus nuntiat infans iam nostrum; 1 vagire sibi nam pusio nondum norat et ora Deo reserabat garrula Christo, promite secretos fatus; date, pandite librum, evomuit spirante Deo quem sanctus Esaias. percensere libet calamique revolvere sulcos, sidereis quos illa notis manus aurea duxit, ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro, dum lacrimans veneror dumque oscula dulcia figo; gaudia concipiunt lacrimas, dant gaudia fletum. advenit promissa dies quam dixerat iste adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris, edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit, estne Deus iam noster? homo versatur et adstat nobiscum nomenque probat versumque vetustis obscurum saeclis praesenti inluminat ore. estne Deus, cuius cunas veneratus Eous lancibus auratis regalia fercula supplex virginis ad gremium pannis puerilibus offert? quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra attigit, inluxisse diem Iactantibus horis, qua tener innupto penderet ab ubere Christus? vidimus hunc aiunt ‘puerum per sidera ferri, et super antiquos signorum ardescere tractus.’ diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox astrologus, cessisse Anguem, fugisse Leonem, contraxisse pedes lateris maneo ordine Cancrum, cornibus infractis domitum mugire Iuvencum, sidus et Hirquinum laceris marcescere villis, labitur hinc pulsus Puer Hydrius, inde Sagittae, palantes Geminos fuga separat, inproba Virgo prodit amatores tacitos in fornice mundi, quique alii horrificis pendent in nubibus ignes Luciferum timuere novum: rota lurida solis haeret, et excidium sentit iam iamque futurum, seque die medio velandum 1 tegmine glauco, splendoremque poli periturum nocte diurna orbe repentinis caput obnubente tenebris. hunc ego non cumulem myrrhaeque et turis et auri muneribus? scio quem videam, quae dona rependam. hunc ego non venerer, qui caelo visus humique inventus rex atque Deus moderatur utrumque naturae specimen, tumuloque inferna refringens regna insurgentes secum iubet ire sepultos? caelum habitat, terris intervenit, abdita rumpit Tartara, vera fides; Deus est, qui totus ubique est. numquid vana viros aut mens aut lingua fefellit? numquid fortuitis frustrantia dona dederunt casibus aut caeco votum sub honore dicarunt? quae porro causa aut ratio submittere colla ante pedes Mariae puerique crepundia parvi, si tantum mortalis erat, nec summa potestas inplebat teneros divinis flatibus artus? sed iam tolle magos, tus, aurum, myrrhea dona, quae verum docuere Deum, praesepia, pannos, matris adoratum gremium face sideris ardens: ipsa Deum virtus factorum et mira loquantur, insanos video subito mitescere ventos cum iubeat Christus, video luctantia magnis aequora turbinibus tranquillo marmore tendi imperio Christi, video calcatus eundem cum patitur gurges tergum solidante liquore. ipse super fluidas plantis nitentibus undas ambulat ac presso firmat vestigia fluctu, increpat ipse notos, et flatibus otia mandat, quis iubeat saevis aquilonibus ‘ite, silete carceribus vestris amploque facessite ponto,’ sit nisi caelipotens aquilonum conditor idem? ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus nimborum dominum tempestatumque potentem, excitamque hiemem verrunt vidente sereno, quis pelagi calcarit aquas? quis per vada glauca gressibus inpressis spatiatus triverit udum non submersus iter, sola pendulus et pede sicco, aequoreae nisi factor aquae, qui Spiritus olim ore superfusus patrio volitabat in undis nondum discretis nec certo litore elausis? sustinuit gressum Domini famulus liquor, ac se mobilitate carens solidos substrinxit ad usus. quid diversa Dei memorem facta inclyta Christi? altius inspecta quae,1 maiestate negator, haud dubitans hominem, tute ipse fatebere numen. inlevit caecos oculos et lumina limo reddidit umectam sacro sputamine terram contrectans digitis: luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus. agmina languentum sitiunt spem fontis avari, membrorum maculas puro ablutura natatu. certatim interea roranti pumice raucas exspectant scatebras et sicco margine pendent, hoc limum iubet inpositum de fonte lavari Christus et infusa vultum splendescere luce. norat enim limo sese informasse figuram ante tenebrosam, proprii medicamen et oris adiecisse novo, quem primum finxerat, Adae. nam sine divino Domini perflamine summi arida terra fuit, nulli prius apta medellae: sed postquam liquidus caelesti Spiritus ore virgineam respersit humum, medicabilis illa est. inde trahit sucum lentoque umore salutem inlinit, infunditque diem baptismate lota. caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis. quinque in deserto panes iubet et duo pisces adponi in pastum populis, qui forte magistrum non revocante fame stipabant undique saeptum, inmemoresque cibi vicos, castella, macellum, oppida, mercatus et conciliabula et urbes respuerant, largo contenti dogmate vesci, multa virum strato fervent convivia faeno, centenos simul accubitus iniere sodales, seque per innumeras infundunt agmina mensas, pisciculis—iam crede Deum—saturanda duobus et paucis crescente cibo per fragmina crustis. ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant fercula, bis senos micarum molibus inplent post cenam cophinos; crudus conviva resudat congeriem ventris, gemit et sub fasce minister. quis cumulare potest epulas in grandia parvas? quis, nisi qui corpus pastumque et corporis omnem condens ex nihilo nulla existente creavit mundum materia? non sicut sculptor ab aeris rudere decoctam consuescit vivere massam, sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit, nil erat omne quod est: nil id procedere et esse atque novum fieri, mox et grandescere iussum est. parvum de nihilo primum fuit, addita parvo incrementa modis auxerunt omnia plenis. ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi parva alimenta hominum, possum dubitare per ipsum exiguas rerum species elementaque mundi ex nihilo primum modica et mox grandia sensim crevisse, ex modicis quae consummata videmus? ac ne post hominum pastus calcata perirent, neve relicta lupis aut vulpibus exiguisve muribus in praedam nullo custode iacerent, bis sex adpositi, cumulatim qui bona Christi servarent gravidis procul ostentata canistris. sed quid ego haec autem titubanti voce retexo, indignus qui sancta canam? procede sepulcro, Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti, quod, cum te Christus penitus nigrante profundo inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis, nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis regna tenebrarum tenui distantia fine coniungit superis? ubi Taenara tristia vasto in praeceps deiecta chao, latebrosus et ille amnis inexpletis volvens incendia ripis? ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris? nimirum qui membra dedit, qui fictilis ulvae perflavit venam madidam, cui tabida glaeba traxit sanguineos infecto umore colores. o mors auritis iam mitis legibus, o mors surda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur, cui tantum de te licuit? convicta fatere esse Deum, solus qui me tibi praeripit, Iesum. abde negatores Christi, nemo invidet, abde; utere sorte tua blasphemis nocte tenendis perpetua, plebem iustorum capta resolve, qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum ut verus summusque Deus mortalia gestet. ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim. finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore. totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est, et totum redimit quem sumpserat, omne reducens, quidquid homo est, istud tumulis, ast illud abysso. Occurrit dubitans hic dissertator et illud obicit, anne fides capit ut substantia flante inspirata Deo cruciatum sentiat, utque inferni petat ima poli barathroque coquatur? crede animam non esse Deum, sed crede creatis maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam, formata est namque ore Dei, quae non erat ante, sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus divinis, et plena Deo similisque creanti, non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est, sed factura Dei est; solus de corde Parentis Filius emicuit; verus, verus 1 Deus ille. conlatum est animae, subito ut, quae non erat, esset. ille coaeternus Patris est et semper in ipso, nec factus sed natus habet quodcumque paternum est, haec similis velut umbra Dei est. sic ipse locutus factor, utroque hominem meditans de Agmine iunctim aedificare sui similem; sed non habet umbra quod corpus solidum, cuius imitatio in umbra est, atque aliud verum est, aliud simulatio veri. est similis saeclis quod non consumitur ullis, quod sapiens iustique capax reginaque rerum imperat, ante videt, perpendit, praecavet, infit, verborum morumque opifex instructaque mille artibus et caelum sensu percurrere docta, his animam similem sibi conditor effigiavit, cetera dissimilem: quippe hanc conprendere promptum est, quam modus et species determinat, at Deus ingens atque superfusus trans omnia nil habet in se extremum, ut claudi valeat sensuve teneri, inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima, quam spatium non mensurabile tendit, ergo animam factam, magno et factore minorem maioremque aliis atque omnibus imperitantem, corruptela putris nascentem turbida carnis concipit, ac membris tabentibus interfusam participat de faece sua; fit mixta deinde peccandi natura luto cum simplice flatu, sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore, conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars, quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas et pessum damnata ruens chaos intret opertum, sit res illa Dei, non abnuo; pars tamen illa haudquaquam dicenda Dei est, quae tempore coepit, nec prior aut senior quam primum plasma putanda est. tunc etenim factam video, cum cordis amici intravit germana domum limique recentis hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula. illa quidem flatus Domini est, sed spiritus et vis non est plena Dei, tanto moderamine missa quanto flans voluit flandi servare tenorem. est inpossibile spectare profunda Sabaoth, sed speculum Deitatis homo est: in corpore discas rem non corpoream sollers interprete Christo qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat, perspice quam varios fundamus ab ore vapores, spiramus quotiens animae sufflabilis auras, nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat, rorantes nebulas udis de faucibus efflans; cum libet, in gelidum flabrali frigore ventum spiritus existit tenuis et sibilat aer. adde et distinctum quem musica tibia flatum concipit: aut ille est presso modulamine parcus, aut tumidum largo sublimat flamine bombum, aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat, aut exile trahens sonitus producit acutos, aut murmur tenerum sublidit voce minuta, haec cum te videas mortali in corpore posse, cur non aeternum potuisse infundere credas qualem animam voluit? praescriptis quam quia condens efflavit fuditque modis, sit facta necesse est. denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae vis animae, certum sapere ac praenoscere iussa. iam cui certus inest modus et cui nosse negatum est omnia, factura est; nam condita et aucta probatur, collige de simili, sitne haec factura, creavit nempe manus Domini corpus mortale lutumque conposuit digitis, numquid manus articulatim est digesta Dei? numquid vola? numquid et ungues claudere flexibiles patulam seu tendere palmam? ista figura manus nostrae est, quam non habet in se incircumscriptus Dominus; sed tradita forma est humanis quae nota animis daret intellectum, 1 ut per corpoream speciem plasmasse feratur corporis effigiem. 1 sic est plasmata vicissim flatu incorporeo res flabilis, oris et esse fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit forma animae atque rudi factam se munere sensit. si non est factura manus caro nostra, nec oris est factura anima, flatu et spiramine coepta inque locum deducta aliquem; namque omne quod hora natalis profert, locus accipit; et locus ullus quod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum; et quod tam modicum est ut certa sede locetur iam titubare potest; et quod titubaverit intra naturam vitii est; vitiosum denique tristem reccidit in poenam: Deus hoc, mihi credite, non est. aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit, quod quia praestatur meritis mentisque negatur, absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae divinum summumque bonum de fonte perenni nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, et modo supplicium recipit, modo libera calcat, miraris peccare animam, quae carne coactam sortita est habitare domum, cum peccet et ipse angelus, hospitium qui nescit adire caducum cratis tabifluae? peccat quia factus et ipse est, non genitus: quocumque modo sit factus, id unus scit factor Dominus: factum mihi credere sat sit. solus labe caret peccati conditor orbis, ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus, solus et exceptus tormentum admittere triste inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi, exsortem dic esse animam crucis atque doloris, si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti, quae peccare valet, valet et succumbere poenae. ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons. vitandus tamen error erit, ne traduce carnis transfundi in subolem credatur fons animarum sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est. non animas animae pariunt, sed lege latent! fundit opus natura suum, quo parvula anhelent vaseula vitalisque adsit scintilla coactis. quae quamvis infusa novum penetret nova semper figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum dicitur, inloto quoniam concreta veterno est. inde secunda redit generatio et inde lavatur naturae inluvies, iterumque renaseimur intus perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam. quae quia materiam peccati ex fomite carnis consociata trahit, nec non simul ipsa sodali est incentivum peccaminis, inplicat ambas vindex poena reas peccantes mente sub una, peccandique cremat socias cruciatibus aequis, his crucibus Christus nos liberat incorruptae matris et innocui gestator corporis unus. naturam poenae expositam, sed non vitiorum naturam expositam contactibus induit Iesus, atque ideo poenae nil debuit intemeratus, fraude carens, omni culparum aspergine liber.1 quid Christi in membris peccati saeva satelles poena ageret? quid mors hominis sine crimine posset? nimirum cassis conatibus et sine nervis conciderent steriles peccati fomite nullo. mors alitur culpa; culpam qui non habet, ipso pastus defectu mortem consumit inanem. sie mors in Domini consumpta est corpore Christi, sic periit, solitum dum non habet arida pastum. suspice quapropter solum inculpabile numen, virtutem 1 Patris et Christi, et iam desine nostrae invidiam conflare animae, quod sit Deus aut quod portio parva Dei, cum Christo abscidere quidquam et resecare Deo partem vel carpere tantum numen non liceat, plenum sibi semper et in se. Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram prodere, quam tenues atomi conpage minuta instituunt, sed cassa cadit ventoque liquescit adsimilis, fluxu nec se sustentat inani. aërium Manichacus ait sine corpore vero pervolitasse Deum, mendax phantasma cavamque corporis effigiem, nil contrectabile habentem, ac primum specta an deceat quidquam simulatum adsignare Deo, cuius mera gloria falsi nil recipit, membris hic se fallacibus aptans fingeret esse hominem ventosa subdolus arte, mentitus totiens, cum diceret ‘inveteratis do veniam morbis, simul et peccata remitto: Filius est hominis, pestem qui pellere carnis et scelerum nexus laxare ac solvere possit: surge valens, surge innocuus, iam tolle grabatum: Filius hoc hominis iubeo?’ dignusne videtur qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit? quid? cum discipulos, hominis quid Filius esset passurus, fido iam praescius ore monebat, nonne fatebatur se cum virtute paterna esse hominem verum? quod si non credo, fefellit, si natura Dei quae sit, Manichaee, requiris, omne quod est, verum est. nam si mendosus agit quid, nec Deus est: mendum divinus non capit usus. obicis aeterno Domino quod lubricus ad nos venerit, adsimulans aliud quam verus habebat, obmutesce, furor; linguam, canis inprobe, morde ipse tuam, lacero consumens verba palato. latranti obsistit Mattheus rabiemque refellit, qui notat omne genus carnalis stirpis ad usque corporeum Christum, per sex septena virorum nomina descendens et venam sanguinis alti ex atavis longo texens per stemmata filo. septimus hebdomadi venit superaddere sextae hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum cuncta remittentem contractibus inlaqueata multimodis, hominemque hominis de morte levantem, inperfectus enim limus mortalis erat tunc: vir solus perfectus adest atque integer Iesus, cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo perficeret mortale genus virtute perenni. hic ille est nobis qui septima sabbata conplet, ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat, quam bis terna malis vexabant sabbata noxis. curramus notis gradibus regumque sequamur progeniem: Christum invenies de carne parentum effluxisse hominum, qui sit de semine David, stirpe recensita numerandus sanguinis heres. quid? cum sanctiloquus revoluto germine Lucas sursum versus agit seriem, scandente nepotis corpore perque atavos cursum relegente vetustos, septenos decies conscendit Christus in ortus et duo (nam totidem doctores misit in orbem); descensos nascendo gradus redeundo retexit actus ad usque apicem terreni corporis Adam. inde parens Deitas recipit sua nostraque mixtim, fitque Dei summi per Christum filius Adam. restat ut aeriam fingas ab origine gentem, aërios proceres, Levi, Iudam, Simeonem, aërium David, magnorum corpora regum aëria, atque ipsam fecundae virginis alvum aëre fallaci nebulisque et nube tumentem; vanescat sanguis perflabilis, ossa liquescant mollia, nervorum pereat textura volantum; omne quod est gestum notus auferat inritus, aurae dispergant tenues, sit fabula quod sumus omnes, et quid agit Christus si me non suscipit? aut quem liberat infirmum si dedignatur adire carnis onus manuumque horret monumenta suarum? indignumne putat luteum consciscere corpus, qui non indignum quondam sibi credidit ipsum pertrectare lutum, cum vas conponeret arvo nondum viscereo, sed inertis glutine limi inpressoque putres sub pollice duceret artus? tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri, dignatur praepinguis humi conprendere mollem divinis glaebam digitis, nec sordida censet haerentis massae contagia, iusserat ut lux confieret, facta est ut iusserat; omnia iussu imperitante novas traxerunt edita formas: solus homo emeruit Domini formabile dextra os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci, quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro contigit, ut Domini manibus tractatus honora arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso? decrerat quoniam Christum Deus incorrupto admiscere solo, sanctis quod fingere vellet dignum habuit digitis et carum condere pignus. destituit natura quidem destructa coactae telluris formam, mortique obnoxia cessit: sed natura Dei numquam solvenda caducam tellurem nostro vitiatam primitus usu esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset. Christus nostra caro est: mihi solvitur et mihi surgit; solvor morte mea, Christi virtute resurgo. cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur, me video: e tumulo cum iam remeabilis adstat, cerno Deum. si membrorum phantasma meorum est, et phantasma Dei est; mendax in utroque necesse est sit Christus, specie si Christus fallere novit. si non verus homo est, quem mors hominem probat ipsa, nec verus Deus est, operis quem gloria prodit esse Deum. vel crede mori, vel adesse refelle, et gemina verum Christum ratione negato. nam quid magnificum, si non est mortuus Iesus, et redit? illa Dei virtus memorabilis est, ut occisus redeat superis surgatque sepultus. quisque Deum Christum vult dicere, dicat eundem esse hominem, ne maiestas sua fortia perdat. Nosco meum in Christo corpus consurgere. quid me desperare iubes? veniam quibus ille revenit calcata de morte viis: quod credimus, hoc est. et totus veniam; nec enim minor aut alius quam nunc sum restituar. vultus, vigor et color idem, qui modo vivit, erit, nec me vel dente vel ungue fraudatum revomet patefacti fossa sepulcri. qui iubet ut redeam, non reddet debile quidquam; nam si debilitas redit, instauratio non est. quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit, quod truncavit edax senium populante veterno, omne revertenti reparata in membra redibit. debet enim mors victa fidem, ne fraude sepulcri reddat curtum aliquid, quamvis iam curta vorarit corpora; debilitas tamen et violentia morbi virtus mortis erat: reddet quod particulatim sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis non redeat, si quid pleno de corpore desit, pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet cum Christo reditura Deo; nam vos gerit ille et secum revocat, morbos ridete minaces, inflictos casus contemnite, taetra sepulcra despuite; exsurgens quo Christus provocat, ite.