O crucifer bone, lucisator, omniparens pie, Verbigena, edite corpore virgineo, sed prius in genitore potens, astra, solum, mare quam fierent, huc nitido, precor, intuitu flecte salutiferam faciem fronte serenus et irradia, nominis ut sub honore tui has epulas liceat capere. te sine dulce nihil, Domine, nec iuvat ore quid adpetere, pocula ni prius atque cibos, Christe, tuus favor inbuerit, omnia sanctificante fide. fercula nostra Deum sapiant, Christus et influat in pateras; seria, ludicra, verba, iocos, denique quod sumus aut agimus, trina superne regat pietas. hic mihi nulla rosae spolia, nullus aromate fragrat 1 odor, sed liquor influit ambrosius nectareamque fidem reddet fusus ab usque Patris gremio. sperne, Camena, leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, laude Dei redimita comas. quod generosa potest anima, lucis et aetheris indigena, solvere dignius obsequium, quam data munera si recinat artificem modulata suum? ipse homini quia cuncta dedit, quae capimus dominante manu; quae polus aut humus aut pelagus aëre, gurgite, rure creant, haec mihi subdidit, et sibi me. callidus inlaqueat volucres aut pcdicis dolus aut maculis, inlita glutine corticeo vimina plumigeram seriem inpediunt et abire vetant. ecce per aequora fluctivagos texta greges sinuosa trahunt; piscis item sequitur calamum raptus acumine vulnifico, credula saucius ora cibo. fundit opes ager ingenuas, dives aristiferae segetis, hic ubi vitea pampineo bracchia palmite luxuriant, pacis alumna ubi baca viret. haec opulentia Christicolis servit et omnia subpeditat. absit enim procul illa fames, caedibus ut pecudum libeat sanguineas lacerare dapes. sint fera gentibus indomitis prandia de nece quadrupedum; nos holeris coma, nos siliqua feta legumine multimodo paverit innocuis epulis. spumea mulctra gerunt niveos ubere de gemino latices, perque coagula densa liquor in solidum coit, et fragili lac tenerum premitur calatho. mella recens mihi Cecropia nectare sudat olente favus; haec opifex apis aërio rore liquat tenuique thymo, nexilis inscia conubii. hinc quoque pomiferi nemoris munera mitia pro veniunt; arbor onus tremefacta suum deciduo gravis imbre pluit puniceosque iacit cumulos. quae veterum tuba quaeve lyra flatibus inclyta vel fidibus divitis omnipotentis opus, quaeque fruenda patent homini, laudibus aequiperare queat? te, Pater optime, mane novo, solis et orbita cum media est, te quoque luce sub occidua, sumere cum monet hora cibum, nostra, Deus, canet harmonia. quod calet halitus interior, corde quod abdita vena tremit, pulsat et incita quod resonam lingua sub ore latens caveam, laus superi Patris esto mihi. nos igitur tua, sancte, manus caespite conposuit madido, effigiem meditata suam, utque foret rata materies flavit et indidit ore animam. 1 tunc per amoena virecta iubet frondicomis habitare locis, ver ubi perpetuum redolet prataque multicolora latex quadrifluo celer amne rigat. haec tibi nunc famulentur ait ‘usibus omnia dedo tuis, sed tamen aspera mortifero stipite carpere poma veto, qui medio viret in nemore.’ hic draco perfidus indocile virginis inficit ingenium, ut socium malesuada virum mandere cogeret ex vetitis, ipsa pari peritura modo. corpora mutua (nosse nefas) post epulas inoperta vident, lubricus error et erubuit: tegmina suta parant foliis, dedecus ut pudor occuleret. conscia culpa Deum pavitans sede pia procul exigitur. innuba femina quae fuerat, coniugis excipit imperium, foedera tristia iussa pati. auctor et ipse doli coluber plectitur inprobus, ut mulier colla trilinguia calce terat; sic coluber muliebre solum suspicit atque virum mulier. his ducibus vitiosa dehinc posteritas ruit in facinus, dumque rudes imitatur avos, fasque nefasque simul glomerans, inpia crimina morte luit. ecce venit nova progenies, aethere proditus alter homo, non luteus velut ille prius, sed Deus ipse gerens hominem, corporeisque carens vitiis. fit caro vivida Sermo Patris, numine quam rutilante gravis non thalamo, neque iure tori, nec genialibus inlecebris intemerata puella parit. hoc odium vetus illud erat, hoc erat aspidis atque hominis digladiabile discidium, quod modo cernua femineis vipera proteritur pedibus. edere namque Deum merita omnia virgo venena domat; tractibus anguis inexplicitis virus inerme piger revomit, gramine concolor in viridi. quae feritas modo non trepidat territa de grege candidulo? inpavidas lupus inter oves tristis obambulat et rabidum sanguinis inmemor os cohibet. agnus enim vice mirifica ecce leonibus imperitat, exagitansque truces aquilas per vaga nubila perque Notos sidere lapsa columba fugat. tu mihi, Christe, columba potens, sanguine pasta cui cedit avis, tu niveus per ovile tuum agnus hiare lupum prohibes, subiuga tigridis ora premens. da, locuples Deus, hoc famulis rite precantibus, ut tenui membra cibo recreata levent, neu piger inmodicis dapibus viscera tenta gravet stomachus. haustus amarus abesto procul, ne libeat tetigisse manu exitiale quid aut vetitum; gustus et ipse modum teneat, sospitet ut iecur incolume. sit satis anguibus horrificis liba quod inpia corporibus a! miseram peperere necem; sufficiat semel ob facinus plasma Dei potuisse mori. oris opus, vigor igneolus non moritur, quia flante Deo conpositus superoque fluens ' de solio patris artificis vim liquidae rationis habet. viscera mortua quin etiam post obitum reparare datur, eque suis iterum tumulis prisca renascitur effigies, pulvereo coeunte situ. credo equidem, neque vana fides, corpora vivere more animae; nam modo corporeum memini de Phlegethonte gradu facili ad superos remeasse Deum. spes eadem mea membra manet, quae redolentia funereo iussa quiescere sarcophago, dux parili redivivus humo ignea Christus ad astra vocat.