Pastis visceribus ciboque sumpto, quem lex corporis inbecilla poscit, laudem lingua Deo Patri rependat, Patri, qui Cherubin sedile sacrum nec non et Seraphin suum supremo subnixus solio tenet regitque. hic est quem Sabaoth Deum vocamus, expers principii carensque fine, rerum conditor et repertor orbis, fons vitae liquida fluens ab arce, infusor fidei, sator pudoris, mortis perdomitor, salutis auctor. omnes quod sumus aut vigemus, inde est. regnat Spiritus ille sempiternus a Christo simul et Parente missus. intrat pectora candidus pudica, quae templi vice consecrata rident postquam conbiberint Deum medullis. sed si quid vitii dolive nasci inter viscera iam dicata sensit, ceu spurcum refugit celer sacellum. taetrum flagrat enim vapore crasso horror conscius aestuante culpa, offensumque bonum niger repellit. nec solus pudor innocensve votum templum constituunt perenne Christo in cordis medii sinu ac recessu, sed ne crapula ferveat cavendum est, quae sedem fidei cibis refertam usque ad congeriem coartet intus. parcis victibus expedita corda infusum melius Deum receptant; hic pastus.animae est saporque verus. sed nos tu gemino fovens paratu artus atque animas utroque pastu confirmas, Pater, ac vigore conples. sic olim tua praecluens potestas inter raucisonos situm leones inlapsis dapibus virum refovit. illum fusile numen execrantem et curvare caput sub expolita aeris materia nefas putantem plebs dirae Babylonis ac tyrannus morti subdiderant, feris dicarant saevis protinus haustibus vorandum. o semper pietas fidesque tuta! lambunt indomiti virum leones, intactumque Dei tremunt alumnum. adstant comminus et iubas reponunt, mansuescit rabies, fameque blanda praedam rictibus ambit incruentis. sed cum tenderet ad superna palmas expertumque sibi Deum rogaret clausus iugiter indigensque victus, iussus nuntius advolare terris, qui pastum famulo daret probato, raptim desilit obsequente mundo. cernit forte procul dapes inemptas, quas messoribus Ambacum 1 propheta agresti bonus exhibebat arte. huius caesarie manu prehensa, plenis, sicut erat, gravem canistris suspensum rapit et vehit per auras. tum raptus simul ipse prandiumque sensim labitur in lacum leonum, et quas tunc epulas gerebat offert. sumas laetus ait ‘libensque carpas, quae summus Pater angelusque Christi mittunt liba tibi sub hoc periclo.’ his sumptis Danielus excitavit in caelum faciem, ciboque fortis amen reddidit, alleluia dixit. sic nos muneribus tuis refecti, largitor Deus omnium bonorum, grates reddimus et sacramus hymnos. tu nos tristifico velut tyranno mundi scilicet inpotentis actu conclusos regis et feram repellis, quae circumfremit ac vorare temptat, nsanos acuens furore dentes, cur te, summe Deus, precemur unum. vexamur, premimur, malis rotamur; oderunt, lacerant, trahunt, lacessunt; iuncta est suppliciis fides iniquis. nec defit tamen anxiis medella; nam languente truci leonis ira inlapsae superingeruntur escae. quas si quis sitienter hauriendo, non gustu tenui sed ore pleno, internis velit inplicare venis, hic sancto satiatus ex propheta iustorum capiet cibos virorum, qui fructum Domino metunt perenni. nil est dulcius ac magis saporum, nil quod plus hominem iuvare possit, quam vatis pia praecinentis orsa. his sumptis licet insolens potestas pravum iudicet inrogetque mortem, inpasti licet inruant leones, nos semper Dominum Patrem fatentes in te, Christe Deus, loquemur unum, constanterque tuam crucem feremus.