'Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus. id inminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor. fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius est. id adeo experiri licet. arma viros pecuniam, postremo quicquid animo lubet, sume utere, et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris: semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles. nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica vostra, quoius curator huc missus es, paucis accipe. bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. id omitto, quando vobis ita placet. gerite quod voltis cum Iugurtha bellum. ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam. praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.'