Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et communibus rebus multis disseruit. denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros; faciundum ei aliquid, quod illorum magis quam sua rettulisse videretur. id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet. quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam foedus Numidiae partem, quam nunc peteret, tum ultro adventuram. rex primo negitare: cognationem, adfinitatem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Iugurtha carus et Romani invisi erant. denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. ceterum ad simulandam pacem, quoius Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa constituunt. ita conposito dolo digrediuntur.