Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt? Non, ut puto; quid enim is boni habet, sub quo nemo nisi malus est? Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis: " Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.