" Nullius ergo movebitur contumelia. Omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat; nam si semel se demiserit eo, ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus. Securitas autem proprium bonum sapientis est; nec committet, ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit; necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.