Scipionis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater. Aequum me hercules erat populum Romanum tributum Scipioni semel conferre, cum a Carthagine semper exigeret. O felices viros puellarum, quibus populus Romanus loco soceri fuit! Beatioresne istos putas, quorum pantomimae deciens sestertio nubunt, quam Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in dotem aes grave acceperunt?