Dedignatur aliquis paupertatem, cuius tam clarae imagines sunt? Indignatur exsul aliquid sibi deesse, eum defuerit Scipioni dos, Regulo mercennarius, Menenio funus, cum omnibus illis quod deerat ideo honestius supple- tum sit, quia defuerat? His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.