Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum. Ad suspicionem vulneris tiro pallescit, audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet; eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles Venturis malis servat. Erratis enim, si quem iudicatis exceptum. Veniet et