Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur; dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit: " Male de me imperator meruit," sed " bene iudicavit." Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia: " Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati."