Illum tamen habitum in me maxime deprendo (quare enim non verum ut medico fatear?) nec bona fide liberatum me iis, quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium; in statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum: nec aegroto nec valeo.